AUCTORE
––––––––
PRIMA PARS
––
DE TEMPORE ADVENTUS AD FESTUM SS. CORDIS JESU
–––––
28 Januarii
De puteo delectabili
Domine neque in quo haurias habes et puteus altus est. Joan. 4, 11.
I. – Per altitudinem seu profunditatem putei intelligitur sacrae scripturae profunditas et sapientiae divinae. Eccle. 7, 25: Alta profunditas et quis inveniet eam? Hauritorium autem quo aqua sapientiae salutaris hauritur est oratio. Si quis indiget sapientia postulet a Deo. Jac. 1, 5.
Commendatur sacrae doctrinae puteus ex tribus. Magna est enim auctoritate, quia a Spiritu Sancto est data; delectabilis est suavitate: Quam dulcia sunt faucibus meis eloquia tua! Ps. 118, 103; iterum est fecunda ubertate, quia non solum sapientibus, sed etiam insipientibus communicatur.
II. – Proprietates sacrae doctrinae.
Est aqua decurrens. Cum dicit aqua quam ego dabo ei fiet in eo fons aquae, ostendit doctrinam suam esse aquam vivam ex motu ipsius aquae. Unde dicit quod est fons decurrens. Fluminis impetus laetificat civitatem Dei. Ps. 45, 5.
Aqua ascendens. Alius est cursus aquae materialis scilicet deorsum, alius aquae istius spiritualis, quia ducit sursum. Et ideo dicit: talis est aqua materialis quod non tollit sitim, sed aqua quam ego do non solum sitim aufert, sed est viva quia est conjuncta fonti. Unde dicit quod fiet in eo fons.
Aqua ascendens usque ad coelum. Fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam. Fons perducens per bona opera ad vitam aeternam. Ideo dicit aquae salientis, id est salire facientis in vitam aeternam, ubi non est sitis. Joan. 7, 38: Qui credit in me, flumina, scilicet bonorum desideriorum, de ventre ejus fluent aquae vivae. Ps. 35, 10: Apud te est fons vitae, scilicet Spiritus Sanctus qui est spiritus vitae.
(In Joan. IV).
–––––––––––
Medulla S. Thomae Aquinatis per omnes anni liturgici dies distributa seu meditationes ex operibus S. Thomae depromptae. Auctore P. D. Mézard, Ordinis Praedicatorum. Tomus I. Parisiis [1906], pp. 138-139.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXIX, Kraków 2019
Reditus ad indicem operis P. D. Mézard OP
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: