AUCTORE
––––––––
PRIMA PARS
––
DE TEMPORE ADVENTUS AD FESTUM SS. CORDIS JESU
–––––
27 Januarii
De compendio praedicationis Christi
Aeterni Patris Verbum sua immensitate universa comprehendens, ut hominem per peccata minoratum in celsitudinem divinae gloriae revocaret, breve fieri voluit, nostra brevitate assumpta, non sua deposita majestate.
Et ut a coelestis verbi capessenda doctrina nullus excusabilis redderetur, quod pro studiosis diffuse et dilucide per diversa scripturae sanctae volumina tradiderat, propter occupatos sub brevi summa humanae salutis doctrinam conclusit.
Consistit enim humana salus in veritatis cognitione, ne per diversos errores intellectus obscuretur humanus; in debiti finis intentione, ne indebitos fines sectando, a vera felicitate deficiat; in justitiae observatione, ne per vitia diversa sordescat. Cognitionem autem veritatis humanae saluti necessariam brevibus et paucis fidei articulis comprehendit. Hinc est quod Apostolus, Rom. 9, 28, dicit: Verbum abbreviatum faciet Deus super terram, et 10, 8: Hoc quidem est verbum fidei quod praedicamus.
Intentionem vero humanam brevi oratione rectificavit. In qua dum nos orare docuit, quomodo nostra intentio et spes tendere debet, ostendit.
Humanam tandem justitiam quae in legis observatione consistit, uno praecepto caritatis consummavit: Plenitudo enim legis est dilectio (Rom. 13, 10).
Unde Apostolus I Cor. 13, 13, in fide, spe et caritate, quasi in quibusdam salutis nostrae compendiosis capitulis totam praesentis vitae perfectionem consistere docuit, dicens: Nunc autem manent fides, spes, caritas. Unde haec tria sunt, ut beatus Augustinus dicit, quibus colitur Deus.
Et hunc ordinem ratio recta requirit. Non enim amor rectus esse potest, nisi primo debitus finis spei statuatur; nec hoc esse potest, si veritatis agnitio desit. Primo igitur necessaria est fides per quam veritatem cognoscat; secundo spes per quam in debito fine tua intentio collocetur; tertio necessaria est caritas, per quam tuus affectus totaliter ordinetur.
(Ad Regin.).
–––––––––––
Medulla S. Thomae Aquinatis per omnes anni liturgici dies distributa seu meditationes ex operibus S. Thomae depromptae. Auctore P. D. Mézard, Ordinis Praedicatorum. Tomus I. Parisiis [1906], pp. 136-137.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXVIII, Kraków 2018
Reditus ad indicem operis P. D. Mézard OP
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: