MEDULLA S. THOMAE AQUINATIS

 

PER OMNES ANNI LITURGICI DIES DISTRIBUTA

 

SEU

 

MEDITATIONES

 

EX

 

OPERIBUS S. THOMAE

 

DEPROMPTAE

 

AUCTORE

 

P. D. MÉZARD
 
ORDINIS PRAEDICATORUM

 

––––––––

 

PRIMA PARS

 

––

 

DE TEMPORE ADVENTUS AD FESTUM SS. CORDIS JESU

 

–––––

 

25 Januarii

 

In conversione S. Pauli apostoli

 

Vas electionis est mihi iste, ut portet nomen meum coram gentibus. Act. 9, 15.

 

I. – Quale vas fuerit B. Paulus patet per id quod dicitur Eccle. 50, 10: Quasi vas auri solidum, ornatum omni lapide pretioso. Aureum quidem vas fuit propter fulgorem sapientiae. Gen. 2, 12: Et aurum terrae illius optimum est. Solidum fuit virtute charitatis. Ipse dicit, Rom. 8, 38: Certus sum quia neque mors neque vita... poterunt nos separare a charitate Dei. Ornatum autem fuit omni lapide pretioso, scilicet omnibus virtutibus.

 

Quale fuerit istud vas patet etiam ex hoc quod talia propinavit. Docuit enim excellentissimae divinitatis mysteria quae ad sapientiam pertinent. Commendavit excellentissime charitatem, instruxit homines de diversis virtutibus.

 

II. – Ad vasa pertinere videtur ut liquore aliquo impleantur. Invenitur inter vasa diversitas. Nam quaedam inveniuntur vasa vini, quaedam olei, et diversa diversi generis, sic etiam et homines diversis gratiis quasi diversis liquoribus replentur divinitus.

 

Hoc autem vas de quo nunc agitur plenum fuit pretioso liquore, scilicet nomine Christi, de quo dicitur Cant. 1, 2: Oleum effusum nomen meum. Unde dicitur: ut portet nomen meum. Totus enim videtur fuisse hoc nomine plenus. Nam habuit hoc nomen in cognitione intellectus secundum illud I Cor. 2, 2: Non judicavi me scire aliquid inter vos nisi Jesum Christum. Habuit etiam hoc nomen in dilectione affectus, secundum illud Rom. 8, 35: Quis nos separabit a charitate Christi? Habuit etiam ipsum in tota vitae suae conversatione. Unde dicebat, Gal. 2, 20: Vivo autem jam non ego, vivit vero in me Christus.

 

III. – Quantum ad usum considerandum est quod omnia vasa alicui deputantur, sed quaedam ad honorabiliorem, quaedam ad viliorem. Hoc autem vas ad nobilem usum est deputatum, est enim vas portatorium divini nominis: ut portet nomen meum. Portavit autem B. Paulus nomen Christi: 1° in corpore, conversationem et passionem ejus imitando. Gal. 6, 17: Ego enim stigmata Christi Jesu in corpore meo porto; 2° In ore; in epistolis suis frequentissime Christum nominat, quia ex abundantia cordis os loquitur. Unde potest significari per columbam Gen. 8, 11: Venit ad arcam portans ramum olivae in ore suo. Quia enim oliva misericordiam significat, congrue per ramum olivae accipitur nomen Jesu Christi quod etiam misericordiam significat. Matth. 1, 21: Vocabis nomen ejus Jesum; ipse enim salvum faciet populum suum. Hunc autem ramum virentibus foliis Paulus detulit ad arcam, scilicet ecclesiam, quando ejus virtutem et significationem multipliciter expressit, Christi gratiam et misericordiam ostendendo.

 

IV. – Quantum ad fructum, quidam sunt quasi vasa inutilia propter peccatum vel propter errorem. Sed B. Paulus fuit purus a peccato et errore. Unde fuit vas electionis utile. Et utilitas seu fructus hujus vasis exprimitur cum dicitur: Coram gentibus et regibus, et filiis Israel.

 

(In Prolog. ad Rom.).

 

–––––––––––

 

 

Medulla S. Thomae Aquinatis per omnes anni liturgici dies distributa seu meditationes ex operibus S. Thomae depromptae. Auctore P. D. Mézard, Ordinis Praedicatorum. Tomus I. Parisiis [1906], pp. 131-133.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMXVIII, Kraków 2018

Reditus ad indicem operis P. D. Mézard OP

MEDULLA S. THOMAE AQUINATIS

 

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: