MEDULLA S. THOMAE AQUINATIS

 

PER OMNES ANNI LITURGICI DIES DISTRIBUTA

 

SEU

 

MEDITATIONES

 

EX

 

OPERIBUS S. THOMAE

 

DEPROMPTAE

 

AUCTORE

 

P. D. MÉZARD
 
ORDINIS PRAEDICATORUM

 

––––––––

 

PRIMA PARS

 

––

 

DE TEMPORE ADVENTUS AD FESTUM SS. CORDIS JESU

 

–––––

 

2 Decembris

 

Domini Incarnatio remedium congruentissimum

 

Sacramentum istud congruentissime ordinatum fuit ad salutem hominis, quia licet alius modus fuisset Deo possibilis, nullus tamen ita congruus. Congruebat enim ipsi Reparatori, et reparabili et reparationi.

 

1° Reparatori, quem decebat suam sapientiam ostendere, potentiam et bonitatem. Quid autem potentius quam conjungere extrema summe distantia? Magna enim potentia fuit in conjunctione disparium elementorum, major, in conjunctione illorum ad spiritum creatum; maxima, in unione ad spiritum increatum, ubi maxima est disparitas. Quid vero sapientius quam quod ad completionem totius universi fieret conjunctio primi et ultimi, hoc est Verbi Dei, quod est omnium principium, et humanae naturae quae in operibus sex dierum fuit ultima creaturarum? Quid enim benevolentius quam quod Creator omnium communicare se voluit rebus creatis? Et haec benignitas magna fuit in conjunctione sui cum omnibus rebus per praesentiam; major, quia communicavit se bonis per gratiam; maxima, quia se communicavit Christo homini, et, per consequens, generibus singulorum unitate personae.

 

2° Fuit etiam iste modus congruentissimus ipsi reparabili; quia homo per peccatum corruit in infirmitatem, ignorantiam et malitiam, per quae ineptus factus est ad virtutem divinam imitandam, ad veritatem cognoscendam, et ad bonitatem diligendam; ideo Deus homo factus est per quod se tradidit homini imitabilem, cognoscibilem et amabilem.

 

3° Fuit iste modus congruentissimus nostrae reparationi, quod Dominus in forma servi procuraret salutem servi, et quod Filius incarnaretur. Quae quidem congruitas attenditur et secundum propria Filii et secundum appropriata.

 

Secundum propria, quia Filius est Verbum, imago et Filius: homo vero per peccatum tria perdiderat, scilicet cognitionem sapientiae, similitudinem gratiae et haereditatem gloriae. Ideo missum est Verbum, Imago et Filius.

 

Secundum appropriata etiam magis convenit; quia in opere creationis relucet praecipue potentia, in opere recreationis sapientia, et in opere retributionis bonitas.

 

(De Humanitate Christi).

 

–––––––––––

 

 

Medulla S. Thomae Aquinatis per omnes anni liturgici dies distributa seu meditationes ex operibus S. Thomae depromptae. Auctore P. D. Mézard, Ordinis Praedicatorum. Tomus I. Parisiis [1906], pp. 13-15.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMXVI, Kraków 2016

Reditus ad indicem operis P. D. Mézard OP

MEDULLA S. THOMAE AQUINATIS

 

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: