MEDULLA S. THOMAE AQUINATIS

 

PER OMNES ANNI LITURGICI DIES DISTRIBUTA

 

SEU

 

MEDITATIONES

 

EX

 

OPERIBUS S. THOMAE

 

DEPROMPTAE

 

AUCTORE

 

P. D. MÉZARD
 
ORDINIS PRAEDICATORUM

 

––––––––

 

PRIMA PARS

 

––

 

DE TEMPORE ADVENTUS AD FESTUM SS. CORDIS JESU

 

–––––

 

24 Januarii

 

De gratia Christi infinita

 

NON AD MENSURAM DAT DEUS SPIRITUM. Joan. 3, 34.

 

Ad hoc datur alicui aliquid ut habeat illud. Habere autem Spiritum Sanctum convenit Christo et in quantum Deus et in quantum homo: in quantum homo, ut sanctificantem; in quantum Deus, ut manifestantem tantum secundum quod ab eo procedit, et utroque modo Christus habet Spiritum Sanctum non ad mensuram.

 

In Christo est triplex gratia, unionis, singularis personae quae est habitualis et capitis quae est influentiae; et quamlibet istarum recepit Christus non ad mensuram.

 

Gratia unionis Christo datur, in quantum humana natura Christi unita Filio Dei in persona sit. Natura autem divina infinita est. Unde ex ipsa unione accepit donum infinitum.

 

Gratia habitualis dicitur secundum quod anima Christi fuit plena gratia et sapientia. Christus dicitur eam recepisse non ad mensuram triplici ratione.

 

1° Ex parte recipientis. Quando alicui naturae non datur de bonitate divina quanta est capacitas naturalis speciei suae, videtur ei secundum mensuram donatum; quando vero tota naturalis capacitas impletur, non videtur ei secundum mensuram donatum. Quia etsi sit mensura ex parte recipientis, non est tamen mensura ex parte dantis, qui totum paratus est dare. Sicut aliquis vas ad fluvium deferens, absque mensura invenit ibi aquam paratam, quamvis ipse cum mensura accipiat, propter vasis determinatam quantitatem.

 

2° Ex parte doni recepti. Gratia Christi habitualis finita secundum essentiam dicitur absque termino et mensura fuisse, quia quidquid ad rationem gratiae poterat pertinere, totum Christus accepit. Alii non totum accipiunt, sed unus sic et alius sic.

 

3° Ex parte causae. In causa enim quodammodo habetur effectus. Cuicumque ergo adest causa infinitae virtutis ad influendum, dicitur habere illud quod influitur, absque mensura et aliquo modo infinite. Puta, si quis haberet fontem, qui aquam infinitam posset effluere, infinite diceretur et absque mensura aquam habere. Sic anima Christi infinitam et absque mensura gratiam habet ex hoc ipso quod habet Verbum sibi unitum, quod est totius emanationis creaturarum infnitum et indeficiens principium.

 

Ex his patet quod gratia Christi quae dicitur capitis est infinita quantum ad influentiam. Ex hoc enim quod habuit unde effunderet absque mensura Spiritus dona, accepit virtutem effundendi ipsa absque mensura, ut scilicet gratia Christi non solum sufficiat ad salutem hominum aliquorum, sed hominum totius mundi, ac etiam plurium mundorum, si essent.

 

(In Joan., III).

 

–––––––––––

 

 

Medulla S. Thomae Aquinatis per omnes anni liturgici dies distributa seu meditationes ex operibus S. Thomae depromptae. Auctore P. D. Mézard, Ordinis Praedicatorum. Tomus I. Parisiis [1906], pp. 129-131.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMXVIII, Kraków 2018

Reditus ad indicem operis P. D. Mézard OP

MEDULLA S. THOMAE AQUINATIS

 

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: