MEDULLA S. THOMAE AQUINATIS

 

PER OMNES ANNI LITURGICI DIES DISTRIBUTA

 

SEU

 

MEDITATIONES

 

EX

 

OPERIBUS S. THOMAE

 

DEPROMPTAE

 

AUCTORE

 

P. D. MÉZARD
 
ORDINIS PRAEDICATORUM

 

––––––––

 

PRIMA PARS

 

––

 

DE TEMPORE ADVENTUS AD FESTUM SS. CORDIS JESU

 

–––––

 

23 Januarii

 

De Desponsatione B. M. V.

 

Cum esset desponsata mater Jesu Maria Joseph... Matth. 1, 18.

 

I. – Nonne fuit verum matrimonium? Dicendum quod sic, quia ibi fuerunt tria bona matrimonii: proles, ipse Deus; fides, quia nullum adulterium, et sacramentum, quia indivisibilis conjunctio animarum.

 

Sed quomodo fuit matrimonium? Votum enim impedit matrimonium contrahendum. Cum ergo Beata Virgo voverit virginitatem, nullum videtur fuisse matrimonium. Dicendum quod angebatur inter duo. Ex una parte, angebatur propter maledictum legis cui subjacebat sterilis; ex alia parte, angebatur propter propositum servandae castitatis, et ideo non creditur, antequam desponsaretur Joseph, absolute virginitatem vovisse, sed tantum sub conditione, si Deo placeret, et licet eam in desiderio habuerit, super hoc tamen voluntatem suam divino commisit arbitrio. Postmodum vero, accepto sponso, secundum quod mores illius temporis exigebant, et postquam innotuit hoc esse Deo acceptum, ex communi voluntate, simul cum sponso suo absolute virginitatem vovit, et hoc antequam ab Angelo annuntiaretur, nam Angelo respondit: Quomodo fiet istud quoniam virum non cognosco, quod profecto non diceret, nisi prius se virginem Deo vovisset (In Matth., 1 et 3a, q. XXVIII, a. 4).

 

II. – Conveniens fuit Christum de desponsata virgine nasci tum propter ipsum, tum propter matrem, tum etiam propter nos.

 

Propter ipsum Christum, ne ab infidelibus tanquam illegitime natus abjiceretur; 2° ut consueto modo ejus genealogia per virum describeretur; 3° ad tutelam pueri nati, ne diabolus contra eum vehementius nocumenta procuraret. Et ideo Ignatius dicit ipsam fuisse desponsatam, ut partus ejus diabolo celaretur; 4° ut a Joseph nutriretur; unde et pater ejus dictus est, quasi nutritius.

 

Propter Virginem: 1° quia per hoc redditur immunis a poena, ne scilicet lapidaretur a Judaeis. 2° ut per hoc ab infamia liberaretur. Maluit Dominus aliquos de suo ortu quam de matris pudore dubitare. Sciebat enim teneram esse virginis verecundiam, nec putavit ortus sui fidem matris injuriis adstruendam. 3° Ut ei a Joseph ministerium exhiberetur, sive cum fugeret in Ægyptum, sive cum inde rediret.

 

Propter nos. 1° Quia testimonio Joseph comprobatum est Christum ex virgine natum. Unde Ambrosius dicit: Locupletior testis pudoris maritus adhibetur, qui posset et dolere injuriam et vindicare opprobrium, si non agnosceret sacramentum. 2° Quia ipsa verba virginis matris magis credibilia redduntur suam virginitatem asserentis. Causam mentiendi desponsata non habuit, cum conjugii praemium et gratia nuptiarum partus sit foeminarum. 3° Per hoc significatur universa Ecclesia quae cum virgo sit, desponsata tamen est uni viro Christo. Potest etiam et alia ratio esse quod mater Domini fuit desponsata et virgo, quia in persona ipsius et virginitas et matrimonium honoratur contra haereticos alteri horum detrahentes.

 

(3a, q. XXIX, a. 1).

 

–––––––––––

 

 

Medulla S. Thomae Aquinatis per omnes anni liturgici dies distributa seu meditationes ex operibus S. Thomae depromptae. Auctore P. D. Mézard, Ordinis Praedicatorum. Tomus I. Parisiis [1906], pp. 126-128.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMXVIII, Kraków 2018

Reditus ad indicem operis P. D. Mézard OP

MEDULLA S. THOMAE AQUINATIS

 

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: