MEDULLA S. THOMAE AQUINATIS

 

PER OMNES ANNI LITURGICI DIES DISTRIBUTA

 

SEU

 

MEDITATIONES

 

EX

 

OPERIBUS S. THOMAE

 

DEPROMPTAE

 

AUCTORE

 

P. D. MÉZARD
 
ORDINIS PRAEDICATORUM

 

––––––––

 

PRIMA PARS

 

––

 

DE TEMPORE ADVENTUS AD FESTUM SS. CORDIS JESU

 

–––––

 

21 Januarii

 

Christus in hac vita secundum legem conversatus est

 

Dicitur Matth. 5, 17: Nolite putare quoniam veni solvere legem aut prophetas; non veni solvere, sed adimplere. Quod exponens Chrysostomus dicit: Legem implevit 1° quidem nihil transgrediendo legalium; 2° justificando per fidem, quod lex per litteram facere non valebat.

 

Christus in omnibus secundum legis praecepta conversatus est. In cujus signum etiam voluit circumcidi: circumcisio enim est quaedam protestatio legis implendae, secundum illud Gal. 5, 3: Testificor omni homini circumcidenti se, quoniam debitor est universae legis faciendae.

 

Voluit autem Christus secundum legem conversari: 1° quidem ut legem veterem approbaret; 2° ut eam observando, in seipso consummaret et terminaret, ostendens quod ad seipsum erat ordinata; 3° ut Judaeis occasionem calumniandi subtraheret; 4° ut homines a servitute legis liberaret, secundum illud Gal. 4, 4: Misit Deus Filium suum factum sub lege, ut eos qui sub lege erant redimeret.

 

Christus quidem in sabbato curavit hominem et ei mandavit ut tolleret lectum suum, et ideo dicebant Judaei: Non est hic homo a Deo, qui sabbatum non custodit. Sed Dominus super hoc se excusat a transgressione legis tripliciter:

 

1° Quia per praeceptum de sanctificatione sabbati non interdicitur opus divinum, sed opus humanum. Quamvis enim Deus die septimo cessaverit a novis creaturis condendis, semper tamen operatur in rerum conservatione et gubernatione. Quod autem Christus miracula faciebat, erat operis divini. Unde ipse dicit: Pater meus usque modo operatur, et ego operor.

 

2° Excusat se per hoc quod illo praecepto non prohibentur opera quae sunt de necessitate salutis etiam corporalis. Unde ipse dicit: Unusquisque vestrum sabbato non solvit bovem suum aut asinum a praesepio et ducit adaquare? Cujus vestrum asinus aut bos in puteum cadet, et non continuo extrahet illum die sabbati? Manifestum est autem quod opera miraculorum quae Christus faciebat, ad salutem corporis et animae pertinebant.

 

3° Quia illo praecepto non prohibentur opera quae pertinent ad Dei cultum.

 

(3a, q. LX, a. 4).

 

–––––––––––

 

 

Medulla S. Thomae Aquinatis per omnes anni liturgici dies distributa seu meditationes ex operibus S. Thomae depromptae. Auctore P. D. Mézard, Ordinis Praedicatorum. Tomus I. Parisiis [1906], pp. 122-123.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMXVII, Kraków 2017

Reditus ad indicem operis P. D. Mézard OP

MEDULLA S. THOMAE AQUINATIS

 

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: