MEDULLA S. THOMAE AQUINATIS

 

PER OMNES ANNI LITURGICI DIES DISTRIBUTA

 

SEU

 

MEDITATIONES

 

EX

 

OPERIBUS S. THOMAE

 

DEPROMPTAE

 

AUCTORE

 

P. D. MÉZARD
 
ORDINIS PRAEDICATORUM

 

––––––––

 

PRIMA PARS

 

––

 

DE TEMPORE ADVENTUS AD FESTUM SS. CORDIS JESU

 

–––––

 

20 Januarii

 

Quod Christus pauperem vitam ducere debuerit

 

Dicitur Matth. 8, 20: Filius hominis non habet ubi caput reclinet, quasi dicat secundum Hieronymum: Cur me propter divitias et seculi lucra cupis sequi, cum tantae sim paupertatis, ut nec hospitiolum quidem habeam, et tecto utar non meo? Et super illud Matth. 17, 26: Ut non scandalizemus eos, vade ad mare, dicit Hieronymus: Hoc simpliciter intellectum aedificat auditorem, dum audit tantae Dominum fuisse paupertatis, ut, unde tributa pro se et Apostolo redderet, non habuerit.

 

I. – Christum igitur decuit in hoc mundo pauperem vitam ducere.

 

1° Quia hoc erat congruum praedicationis officio propter quod venisse se dicit: Eamus in proximos vicos et civitates, ut et ibi praedicem; ad hoc enim veni. Marc. 1, 38. Oportet autem praedicatores verbi Dei, ut omnino vacent praedicationi, omnino a saecularium rerum cura esse absolutos: quod facere non possunt, qui divitias possident. Unde et ipse Dominus Apostolos ad praedicandum mittens, dicit eis: Nolite possidere aurum neque argentum. Matth. 10, 9. Et ipsi Apostoli dicunt: Non est aequum nos relinquere verbum Dei et ministrare mensis. Act. 6, 2.

 

2° Quia sicut mortem corporalem assumpsit, ut nobis vitam largiretur spiritualem: ita corporalem paupertatem sustinuit, ut nobis divitias spirituales largiretur, secundum illud II Cor. 8, 9: Scitis gratiam Domini nostri Jesu Christi, quoniam propter vos egenus factus est, ut illius inopia vos divites essetis.

 

3° Ne si divitias haberet, ejus cupiditati praedicatio adscriberetur. Unde Hieronymus dicit super illud: Nolite possidere aurum, quod «si discipuli ejus divitias habuissent, viderentur non causa salutis hominum, sed causa lucri praedicare», et eadem ratio est de Christo.

 

4° Ut tanto major virtus Divinitatis ejus ostenderetur, quanto per paupertatem videbatur abjectior. Unde dicitur in quodam sermone Ephesini concilii: Omnia paupera et vilia elegit, omnia mediocria et plurimis obscura, ut Divinitas cognosceretur orbem transformasse terrarum; propterea pauperculam elegit matrem, pauperiorem patriam, egens fuit pecuniis, et hoc tibi exponit praesepe.

 

(3a, q. LX, a. 3).

 

II. – Non fuit expediens quod Deus incarnatus vitam in hoc mundo ageret opulentam, et honoribus seu dignitatibus sublimem.

 

Quia ad hoc venerat, ut mentes hominum terrenis deditas a terrenis abstraheret et ad divina elevaret. Unde oportuit ut suo exemplo homines in contemptum divitiarum et aliorum quae mundani desiderant, traheret, et quod inopem et privatam vitam agerent in hoc mundo.

 

2° Quia si divitiis abundasset, et in aliqua maxima dignitate constitutus fuisset, id quod divine gessit, magis potentiae seculari quam virtuti divinitatis fuisset attributum. Unde efficacissimum argumentum suae divinitatis fuit quod absque adminiculo potentiae secularis totum mundum in melius commutavit.

 

(Contr., 4, 54).

 

–––––––––––

 

 

Medulla S. Thomae Aquinatis per omnes anni liturgici dies distributa seu meditationes ex operibus S. Thomae depromptae. Auctore P. D. Mézard, Ordinis Praedicatorum. Tomus I. Parisiis [1906], pp. 119-121.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMXVII, Kraków 2017

Reditus ad indicem operis P. D. Mézard OP

MEDULLA S. THOMAE AQUINATIS

 

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: