MEDULLA S. THOMAE AQUINATIS

 

PER OMNES ANNI LITURGICI DIES DISTRIBUTA

 

SEU

 

MEDITATIONES

 

EX

 

OPERIBUS S. THOMAE

 

DEPROMPTAE

 

AUCTORE

 

P. D. MÉZARD
 
ORDINIS PRAEDICATORUM

 

––––––––

 

PRIMA PARS

 

––

 

DE TEMPORE ADVENTUS AD FESTUM SS. CORDIS JESU

 

–––––

 

19 Januarii

 

Christus austeram vitam ducere non debuit

 

Venit Filius hominis manducans et bibens. Matth. 11, 19.

 

Congruum erat incarnationis fini, ut Christus non ageret solitariam vitam, sed cum hominibus conversaretur. Qui autem cum aliquibus conversatur, convenientissimum est ut se eis in conversatione conformet, secundum illud Apostoli I Cor. 9, 22: Omnibus omnia factus sum. Et ideo convenientissimum fuit ut Christus in cibo et potu communiter se sicut alii haberet.

 

Dominus quidem in sua conversatione exemplum perfectionis dedit in omnibus quae per se pertinent ad salutem. Ipsa autem abstinentia cibi et potus non per se pertinet ad salutem, secundum illud Rom. 14, 17: Non est regnum Dei esca et potus. Et Augustinus dicit quod in omnibus talibus non usus rerum, sed libido utentis in culpa est. Utraque autem vita est licita et laudabilis, ut scilicet aliquis a communi consortio hominum segregatus abstinentiam servet, et ut in societate aliorum positus communi vita utatur. Et ideo Dominus voluit utriusque vitae exemplum dare hominibus.

 

Sicut Chrysostomus dicit: ut discas quam magnum bonum est jejunium et quale scutum est adversus diabolum et quoniam post baptismum non lasciviae, sed jejunio intendere oportet, et ipse jejunavit, non eo indigens, sed nos instruens. Non autem ultra processit jejunando quam Moyses et Elias, ne incredibilis videretur carnis assumptio.

 

Christus vero post jejunium et desertum ad communem vitam rediit: nec incongruum. Hoc enim convenit vitae, secundum quam aliquis contemplata aliis tradit, quam Christus dicitur assumpsisse, ut primo contemplationi vacet, et postea ad publicum actionis descendat, aliis convivendo. Unde Beda dicit: Jejunavit ne praeceptum declinares; manducavit cum peccatoribus, ut gratiam cernens agnosceres potestatem.

 

(3a, q. XL, a. 11).

 

–––––––––––

 

 

Medulla S. Thomae Aquinatis per omnes anni liturgici dies distributa seu meditationes ex operibus S. Thomae depromptae. Auctore P. D. Mézard, Ordinis Praedicatorum. Tomus I. Parisiis [1906], pp. 117-118.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMXVII, Kraków 2017

Reditus ad indicem operis P. D. Mézard OP

MEDULLA S. THOMAE AQUINATIS

 

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: