MEDULLA S. THOMAE AQUINATIS

 

PER OMNES ANNI LITURGICI DIES DISTRIBUTA

 

SEU

 

MEDITATIONES

 

EX

 

OPERIBUS S. THOMAE

 

DEPROMPTAE

 

AUCTORE

 

P. D. MÉZARD
 
ORDINIS PRAEDICATORUM

 

––––––––

 

PRIMA PARS

 

––

 

DE TEMPORE ADVENTUS AD FESTUM SS. CORDIS JESU

 

–––––

 

18 Januarii

 

Qualiter Christus vitam activam elegerit

 

I. – Vita contemplativa, ad quam maxime competit solitudo, secundum illud Oseae 2, 14: Ducam eam in solitudinem et loquar ad cor ejus, simpliciter est melior quam activa quae occupatur circa corporales actus; sed vita activa, secundum quam aliquis, praedicando et docendo, contemplata aliis tradit, est perfectior quam vita quae solum est contemplativa, quia talis vita praesupponit abundantiam contemplationis. Et ideo Christus talem vitam elegit et inter homines conversatus est.

 

II. – Quandoque tamen solitaria loca quaerebat, turbas declinans. Unde Remigius dicit: Tria refugia legitur Dominus habuisse, navim, montem, et desertum, ad quorum alterum, quotiescumque a turbis comprimebatur, conscendebat.

 

Actio enim Christi fuit nostra instructio. Et ideo ut daret exemplum praedicatoribus, quod non semper se darent in publicum, quandoque Dominus se a turbis retraxit. Quod quidem legitur fecisse propter tria:

 

Quandoque propter corporalem quietem. Unde Marci 6, 31, dicitur quod Dominus dixit discipulis: Venite seorsum in desertum locum, et requiescite pusillum: erant enim qui veniebant et redibant multi, et nec spatium manducandi habebant.

 

Quandoque vero causa orationis. Unde dicitur Luc. 6, 12: Factum est in illis diebus, exiit in montem orare, et erat pernoctans in oratione Dei. Ubi ait Ambrosius quod ad praecepta virtutis suo nos informat exemplo.

 

Quandoque vero ut doceret favorem humanum vitare. Unde super illud Matth. 5, 1: Videns Jesus turbas ascendit in montem, dicit Chrysostomus: Per hoc quod non in civitate et foro, sed in monte et solitudine sedit, erudivit nos nihil ad ostentationem facere, et a tumultibus abscedere, et maxime, cum de necessariis disputare oportet.

 

(3a, q. XL, a. 1, 2 et 3um).

 

–––––––––––

 

 

Medulla S. Thomae Aquinatis per omnes anni liturgici dies distributa seu meditationes ex operibus S. Thomae depromptae. Auctore P. D. Mézard, Ordinis Praedicatorum. Tomus I. Parisiis [1906], pp. 115-117.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMXVII, Kraków 2017

Reditus ad indicem operis P. D. Mézard OP

MEDULLA S. THOMAE AQUINATIS

 

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: