MEDULLA S. THOMAE AQUINATIS

 

PER OMNES ANNI LITURGICI DIES DISTRIBUTA

 

SEU

 

MEDITATIONES

 

EX

 

OPERIBUS S. THOMAE

 

DEPROMPTAE

 

AUCTORE

 

P. D. MÉZARD
 
ORDINIS PRAEDICATORUM

 

––––––––

 

PRIMA PARS

 

––

 

DE TEMPORE ADVENTUS AD FESTUM SS. CORDIS JESU

 

–––––

 

17 Januarii

 

De conversatione Christi

 

Post haec in terris visus est et cum hominibus conversatus est. Bar. 3, 38.

 

Conversatio Christi talis debuit esse ut conveniret fini incarnationis secundum quem venit in mundum.

 

1° Venit ad manifestandum veritatem, sicut ipse dicit Joan. 18, 37: In hoc natus sum et ad hoc veni in mundum, ut testimonium perhibeam veritati. Et ideo non debebat se occultare, vitam solitariam agens, sed in publicum procedere, publice praedicando. Unde dicit illis qui volebant eum detinere: Quia et aliis civitatibus oportet me evangelizare regnum Dei, quia ideo missus sum. Luc. 4, 43.

 

2° Venit ad hoc ut homines a peccato liberaret, secundum illud I Tim. 1, 15: Christus Jesus venit in hunc mundum peccatores salvos facere. Et ideo, ut Chrysostomus dicit: licet in eodem loco manendo posset Christus ad se omnes attrahere, ut ejus praedicationem audirent, non tamen hoc fecit, praebens nobis exemplum, ut perambulemus et requiramus pereuntem, sicut pastor ovem perditam et medicus accedit ad infirmum.

 

3° Venit ut per ipsum habeamus accessum ad Deum, ut dicitur Rom. 5. Et ideo familiariter cum hominibus conversando, conveniens fuit ut hominibus fiduciam daret ad se accedendi. Unde dicitur Matth. 9, 10: Factum est discumbente eo in domo, ecce multi publicani et peccatores venientes discumbebant cum Jesu et discipulis ejus. Quod exponens Hieronymus, dicit: Peccatores viderunt publicanum a peccatis ad meliora conversum, locum invenisse poenitentiae, et ob id etiam ipsi non desperant salutem.

 

Christus quidem per humanitatem suam voluit manifestare divinitatem. Et ideo conversando cum hominibus, quod est proprium hominis, manifestavit omnibus suam divinitatem praedicando et miracula faciendo, et innocenter et juste inter homines conversando.

 

(3a, q. LX, a. 1).

 

–––––––––––

 

 

Medulla S. Thomae Aquinatis per omnes anni liturgici dies distributa seu meditationes ex operibus S. Thomae depromptae. Auctore P. D. Mézard, Ordinis Praedicatorum. Tomus I. Parisiis [1906], pp. 113-115.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMXVII, Kraków 2017

Reditus ad indicem operis P. D. Mézard OP

MEDULLA S. THOMAE AQUINATIS

 

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: