MEDULLA S. THOMAE AQUINATIS

 

PER OMNES ANNI LITURGICI DIES DISTRIBUTA

 

SEU

 

MEDITATIONES

 

EX

 

OPERIBUS S. THOMAE

 

DEPROMPTAE

 

AUCTORE

 

P. D. MÉZARD
 
ORDINIS PRAEDICATORUM

 

––––––––

 

PRIMA PARS

 

––

 

DE TEMPORE ADVENTUS AD FESTUM SS. CORDIS JESU

 

–––––

 

15 Januarii

 

De sanctissimo Dei Nomine

 

1° Est nomen Dei mirabile, quia in omnibus creaturis mirabilia operatur. Marc. ult., 17: In nomine meo daemonia ejicient, linguis loquentur novis, serpentes tollent, et, si mortiferum quid biberint, non eis nocebit.

 

2° Est amabile. Act. 4, 12: Non est aliud nomen datum sub coelo in quo oporteat nos salvos fieri. Salus autem est ab omnibus diligenda. Exemplum de B. Ignatio, qui in tantum nomen Christi dilexit, quod cum Trajanus requireret ab eo ut nomen Christi negaret, respondit quod de ore ejus removeri non posset; et cum ille minaretur sibi caput abscindere et Christum de ejus ore removere, dixit: Etsi de ore abstuleris, nunquam tamen de corde eripere poteris: hoc enim nomen cordi meo inscriptum habeo, et ideo ab ejus invocatione cessare non valeo. Quod audiens Trajanus et probari cupiens, servi Dei abscisso capite, cor ejus extrahi jussit, et inventum est habens nomen Christi in se scriptum litteris aureis. Posuerat enim super cor suum hoc nomen quasi signaculum.

 

3° Est venerabile. Phil. 2, 10: Ut in nomine Jesu omne genu flectatur, coelestium, terrestrium et infernorum. Coelestium, quantum ad angelos et beatos; terrestrium, quantum ad mundanos, qui hoc faciunt ex amore adipiscendae gloriae vel timore fugiendae poenae; et infernorum, quantum ad damnatos qui hoc faciunt ex timore.

 

4° Est inexplicabile, quia a narratione ejus deficiunt omnes linguae, et ideo explicatur aliquando per creaturas. Unde dicitur lapis ratione firmitatis: Super hanc petram aedificabo ecclesiam meam; ignis ratione purificationis, quia sicut ignis metalla purificat, ita Deus purificat corda peccatorum; item lux ratione illuminationis, quia sicut lux illuminat tenebras, ita nomen Dei illuminat tenebras mentis (Orat. Dominic.).

 

Sciendum vero quod in nomine Dei est ambulandum, orandum, loquendum, operandum, sperandum. Ps. 19, 8: Hi in curribus et hi in equis, nos autem in nomine Domini Dei nostri invocabimus. Joan. 16, 23: Si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis. Col. 3, 17: Omne quodcumque facitis, sive in verbo sive in opere, omnia in nomine Domini nostri Jesu Christi facite. Ps. 39, 5: Beatus vir, cujus est nomen Domini spes ejus.

 

Nota quod nomen Jesu est in corde retinendum, quia gaudium; in ore habendum, quia jubilus; in aure audiendum, quia melos; in manu ferendum, quia virtus; et in fronte scribendum, quia honor.

 

Nota etiam quod nomen Dei habet multiplicem virtutem. In eo enim omnia creantur, in eo daemones fugantur, in eo omnes infirmitates curantur, in eo peccatores justificantur, in eo maesti laetificantur, in eo tentati adjuvantur, in eo justis gratia augmentatur, in eo omnes vocati salvantur (Serm.).

 

–––––––––––

 

 

Medulla S. Thomae Aquinatis per omnes anni liturgici dies distributa seu meditationes ex operibus S. Thomae depromptae. Auctore P. D. Mézard, Ordinis Praedicatorum. Tomus I. Parisiis [1906], pp. 109-111.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMXVII, Kraków 2017

Reditus ad indicem operis P. D. Mézard OP

MEDULLA S. THOMAE AQUINATIS

 

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: