MEDULLA S. THOMAE AQUINATIS

 

PER OMNES ANNI LITURGICI DIES DISTRIBUTA

 

SEU

 

MEDITATIONES

 

EX

 

OPERIBUS S. THOMAE

 

DEPROMPTAE

 

AUCTORE

 

P. D. MÉZARD
 
ORDINIS PRAEDICATORUM

 

––––––––

 

PRIMA PARS

 

––

 

DE TEMPORE ADVENTUS AD FESTUM SS. CORDIS JESU

 

–––––

 

1 Decembris

 

De necessitate Incarnationis ad satisfactionem sufficientem pro peccato

 

I. – Aliqua satisfactio potest dici dupliciter sufficiens: uno modo perfecte, quia est condigna per quamdam adaeoquationem ad recompensationem culpae commissae, et sic hominis puri satisfactio sufficiens esse non poterat pro peccato, tum, quia tota natura humana erat per peccatum corrupta, nec bonum alicujus personae, vel etiam plurium poterat per aequiparantiam totius naturae detrimentum recompensare; tum etiam, quia peccatum contra Deum commissum quamdam infinitatem habet ex infinitate divinae majestatis: tanto enim offensa est gravior, quanto major est ille in quem delinquitur. Unde oportuit ad condignam satisfactionem ut actus satisfacientis haberet efficaciam infinitam, utpote Dei et hominis existens.

 

Alio modo potest dici satisfactio hominis esse sufficiens imperfecte, scilicet secundum acceptationem ejus qui est ea contentus, quamvis non sit condigna, et hoc modo satisfactio puri hominis est sufficiens. Et quia omne imperfectum praesupponit aliquid perfectum a quo sustentetur, inde est quod omnis puri hominis satisfactio efficaciam habet a satisfactione Christi. (3, q. I, a. 2, 2m).

 

II. – Incarnatio fiduciam praebet de remissione peccati.

 

Sicut virtutibus homo ad beatitudinem disponitur, ita et peccatis impeditur; peccatum autem virtuti contrarium impedimentum affert beatitudini, non solum inordinationem quamdam animae inducens, secundum quod eam ab ordine debiti finis abducit; sed etiam Deum offendens, a quo beatitudinis praemium expectatur: et insuper hujus offensae homo conscientiam habens, per peccatum fiduciam accedendi ad Deum amittit, quae necessaria est ad beatitudinem consequendam.

 

Necessarium est igitur humano generi quod peccatis abundat, ut ei remedium aliquod adhibeatur contra peccata, hoc autem remedium adhiberi non potest nisi per Deum; qui et voluntatem hominis movere potest in bonum, ut eam ad debitum ordinem reducat, et offensam in se commissam potest remittere: offensa enim non remittitur, nisi per eum in quem offensa committitur.

 

Ad hoc autem quod homo a conscientia offensae praeteritae liberetur, oportet quod sibi de remissione offensae per Deum constet; non autem per certitudinem ei constare potest, nisi a Deo de hoc certificetur.

 

Conveniens igitur fuit et humano generi ad beatitudinem consequendam expediens quod Deus fieret homo; ut sic et remissionem peccatorum consequeretur per Deum, et hujus remissionis certitudinem haberet per hominem Deum. (Contr. 4, 54).

 

–––––––––––

 

 

Medulla S. Thomae Aquinatis per omnes anni liturgici dies distributa seu meditationes ex operibus S. Thomae depromptae. Auctore P. D. Mézard, Ordinis Praedicatorum. Tomus I. Parisiis [1906], pp. 11-13.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMXVI, Kraków 2016

Reditus ad indicem operis P. D. Mézard OP

MEDULLA S. THOMAE AQUINATIS

 

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: