MEDULLA S. THOMAE AQUINATIS

 

PER OMNES ANNI LITURGICI DIES DISTRIBUTA

 

SEU

 

MEDITATIONES

 

EX

 

OPERIBUS S. THOMAE

 

DEPROMPTAE

 

AUCTORE

 

P. D. MÉZARD
 
ORDINIS PRAEDICATORUM

 

––––––––

 

PRIMA PARS

 

––

 

DE TEMPORE ADVENTUS AD FESTUM SS. CORDIS JESU

 

–––––

 

14 Januarii

 

De bono vino

 

OMNIS HOMO PRIMUM BONUM VINUM PONIT... TU AUTEM SERVASTI BONUM VINUM USQUE ADHUC. Joan. 2, 10.

 

I. – Competit mysterio. Nam aliquis dicitur mystice primum bonum vinum ponere, qui alios decipere intendens, errorem quem intendit non proponit primo, sed quae alliciant auditores, ut postquam inebriati et allecti fuerint ad consensum suae intentionis, perfidiam manifestet. Ita facit tentator. Et de isto vino dicitur, Prov. 23, 31: Ingreditur blande, et in novissimo mordebit sicut coluber.

 

Dicitur autem aliquis primo bonum vinum ponere, quia a principio suae conversionis sancte et spiritualiter vivere incipiens, laudem in vitam carnalem degenerat. Gal. 3, 3: Sic stulti facti estis, ut cum spiritu coeperitis, nunc carne consummemini?

 

II. – Christus vero non primo vinum bonum ponit, quia a principio amara et dura proponit. Matth. 7, 14: Arcta est via quae ducit ad vitam. Sed quanto plus homo in ejus fide et doctrina procedit, tanto plus dulcoratur, et majorem suavitatem sentit. Prov. 4, 11: Ducam te per semitam aequitatis; quam cum ingressus fueris, non arctabuntur gressus tui.

 

Item, in mundo isto amaritudines et tribulationes patiuntur omnes qui pie volunt vivere in Christo. Joan. 16, 20: Amen, amen dico vobis, quia plorabitis et flebitis vos. Sed in futuro delectationes et gaudia suscipient, unde et sequitur: Tristitia vestra vertetur in gaudium. Rom. 8, 18: Existimo quod non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis.

 

(In Joan., II).

 

–––––––––––

 

 

Medulla S. Thomae Aquinatis per omnes anni liturgici dies distributa seu meditationes ex operibus S. Thomae depromptae. Auctore P. D. Mézard, Ordinis Praedicatorum. Tomus I. Parisiis [1906], pp. 108-109.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMXVII, Kraków 2017

Reditus ad indicem operis P. D. Mézard OP

MEDULLA S. THOMAE AQUINATIS

 

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: