MEDULLA S. THOMAE AQUINATIS

 

PER OMNES ANNI LITURGICI DIES DISTRIBUTA

 

SEU

 

MEDITATIONES

 

EX

 

OPERIBUS S. THOMAE

 

DEPROMPTAE

 

AUCTORE

 

P. D. MÉZARD
 
ORDINIS PRAEDICATORUM

 

––––––––

 

PRIMA PARS

 

––

 

DE TEMPORE ADVENTUS AD FESTUM SS. CORDIS JESU

 

–––––

 

13 Januarii

 

De Maria Jesum interpellante

 

DEFICIENTE VINO, DIXIT MATER JESU AD EUM: VINUM NON HABENT. Joan. 2, 3.

 

In matre interpellante, tria sunt consideranda:

 

1° Ejus pietas et misericordia. Ad misericordiam enim pertinet ut quis defectum alterius reputet quasi suum; misericors enim dicitur quasi miserum habens cor super miseria alterius. II Cor. 11, 29. Quis infirmatur et ego non infirmor? Quia ergo Virgo beata misericordia plena erat, defectus aliorum sublevare volebat et ideo dicit: deficiente vino, dicit Mater Jesu ad eum.

 

2° Reverentia ejus ad Christum. Ex reverentia enim quam ad Deum habemus, sufficit nobis ei tantum defectus nostros exponere, secundum illud, Ps. 37, 10: Domine, ante te omne desiderium meum. Qualiter autem nobis Deus subveniat, non est nostrum inquirere, quia, sicut dicitur Rom. 8, 26: Quid oremus, sicut oportet, nescimus. Et ideo mater ejus defectum aliorum simpliciter exposuit, dicens: Vinum non habent.

 

3° Virginis sollicitudo et diligentia, quia usque ad extremam necessitatem non distulit, sed deficiente vino, id est, dum esset in deficiendo, juxta illud quod dicitur Ps. 9, 10, de Deo: Adjutor in opportunitatibus, in tribulatione.

 

Sed quare ante non incitaverat Christum ad miracula? Nam de virtute ejus erat instructa per Angelum, et confirmata per multa quae viderat circa ipsum fieri, quae omnia conservabat conferens in corde suo. Ratio est quia antea ut unus aliorum conversabatur, unde quia non viderat tempus opportunum, hoc facere distulit sapienter. Nunc vero post Joannis contestationem et post discipulorum conversionem, confidenter Christum ad miracula facienda provocat, gerens figuram synagogae quae est mater Christi, nam familiare est Judaeis miracula requirere. I Cor. 1, 22: Judaei signa petunt.

 

(In Joan., II).

 

–––––––––––

 

 

Medulla S. Thomae Aquinatis per omnes anni liturgici dies distributa seu meditationes ex operibus S. Thomae depromptae. Auctore P. D. Mézard, Ordinis Praedicatorum. Tomus I. Parisiis [1906], pp. 106-107.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMXVII, Kraków 2017

Reditus ad indicem operis P. D. Mézard OP

MEDULLA S. THOMAE AQUINATIS

 

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: