AUCTORE
––––––––
PRIMA PARS
––
DE TEMPORE ADVENTUS AD FESTUM SS. CORDIS JESU
–––––
12 Januarii
De nuptiis spiritualibus
ET ERAT MATER JESU IBI. VOCATUS EST AUTEM JESUS ET DISCIPULI EJUS AD NUPTIAS. Joan. 2, 1-2.
I. – Mystice, per nuptias intelligitur conjunctio Christi et Ecclesiae, quia, ut dicit Apostolus. Eph. 5, 32: Sacramentum hoc magnum est: dico autem in Christo et Ecclesia. Illud matrimonium initiatum fuit in utero virginali, quando Deus Pater Filio humanam naturam univit in unitate personae, unde hujus conjunctionis thalamus fuit uterus virginalis. Ps. 18, 6. In sole posuit tabernaculum suum. Publicatum fuit, quando Ecclesia sibi per fidem conjuncta est. Ose. 2, 20: Sponsabo te mihi in fide. Consummatum erit, quando sponsa, id est Ecclesia, introducetur in thalamum sponsi, in coelestem scilicet gloriam.
Locus autem congruit mysterio. Cana enim interpretatur zelus, Galilaea transmigratio. In zelo ergo transmigrationis hae nuptiae celebrantur, ut denuntiet eos maxime Christi conjunctione dignos existere qui zelo piae devotionis ferventes transmigrant de statu culpae ad gratiam Ecclesiae, et de morte ad vitam, id est, de statu mortalitatis et miseriae ad statum immortalitatis et gloriae.
II. – In nuptiis spiritualibus est mater Jesu, Virgo scilicet Beata, sicut nuptiarum consiliatrix, quia per ejus intercessionem conjungitur Christo per gratiam, Eccl. 24, 25: In me omnis spes vitae et virtutis; Christus autem, sicut verus animae sponsus, ut dicitur Joan. 3, 29. Qui habet sponsam, sponsus est; Discipuli vero, ut paranymphi, quasi conjungentes Ecclesiam Christo de quo uno dicebatur II Cor. 11, 2: Despondi vos uni viro virginem castam exhibere Christo.
–––––––––––
Medulla S. Thomae Aquinatis per omnes anni liturgici dies distributa seu meditationes ex operibus S. Thomae depromptae. Auctore P. D. Mézard, Ordinis Praedicatorum. Tomus I. Parisiis [1906], pp. 105-106.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXVII, Kraków 2017
Reditus ad indicem operis P. D. Mézard OP
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: