MEDULLA S. THOMAE AQUINATIS

 

PER OMNES ANNI LITURGICI DIES DISTRIBUTA

 

SEU

 

MEDITATIONES

 

EX

 

OPERIBUS S. THOMAE

 

DEPROMPTAE

 

AUCTORE

 

P. D. MÉZARD
 
ORDINIS PRAEDICATORUM

 

––––––––

 

PRIMA PARS

 

––

 

DE TEMPORE ADVENTUS AD FESTUM SS. CORDIS JESU

 

–––––

 

11 Januarii

 

Ubi habitat Jesus

 

DIXERUNT EI: RABBI, UBI HABITAS? DICIT EIS: VENITE ET VIDETE. Joan. 1, 38-39.

 

I. – Litteraliter domum Christi quaerebant discipuli. Propter enim mira et magna quae a Joanne de eo audierant, nolebant eum perfunctorie interrogare, nec semel tantum, sed frequenter et seriose. Et ideo domum ejus scire volebant, ut frequenter ad eum accederent juxta consilium sapientis. Eccli. 6, 36: Si videris sensatum, evigila ad illum. Et Prov. 8, 34: Beatus qui audit me et vigilat ad fores meas quotidie.

 

Allegorice, in coelis est habitaculum Dei. Quaerunt ergo ubi Christus habitet, quia ad hoc debemus Christum sequi ut per eum ducamur ad coelos, id est, ad gloriam coelestem.

 

Moraliter interrogant Ubi habitas quasi vellent scire quales debent esse homines qui digni sunt quod Christus habitet in eis. De quo habitaculo dicitur, Eph. 2, 22: Aedificamini in habitaculum Dei.

 

II. – Dicit eis: Venite et videte. Mystice dixit, quia habitatio Dei sive gloriae sive gratiae, agnosci non potest nisi per experientiam. Nam verbis explicari non potest. Et ideo dicit Venite credendo et operando, et videte, experiendo et intelligendo.

 

Notandum autem quod quatuor modis pervenitur ad hanc cognitionem.

 

1° Per bonorum operum actionem, unde dicit Venite, Ps. 41, 3: Quando veniam et apparebo ante faciem Domini.

 

2° Per mentis quietem, seu vacationem. Ps. 45, 11: Vacate et videte.

 

3° Per divinae dulcedinis gustationem. Ps. 33, 9: Gustate et videte, quoniam suavis est Dominus.

 

4° Per operationem devotionis. Thren. 3, 41. Levemus corda nostra cum manibus ad Dominum in coelos. Luc. 24, 39: Palpate et videte.

 

Statim sequitur venerunt et viderunt, quia veniendo viderunt, et videntes non deseruerunt; unde dicitur et manserunt ibi; qui enim recedunt a Christo, non viderunt eum adhuc sicut videre oportet. Isti autem qui perfecte credendo eum viderunt, manserunt ibi die illo audientes, videntes, beatum diem ducentes. III Reg. 10, 8. Beati viri tui et beati servi tui qui stant coram te semper. Et ideo ut dicit Augustinus: Aedificemus et nosmetipsi, in corde nostro, et faciamus domum quo veniat ille et doceat nos.

 

(In Joan., I).

 

–––––––––––

 

 

Medulla S. Thomae Aquinatis per omnes anni liturgici dies distributa seu meditationes ex operibus S. Thomae depromptae. Auctore P. D. Mézard, Ordinis Praedicatorum. Tomus I. Parisiis [1906], pp. 103-104.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMXVII, Kraków 2017

Reditus ad indicem operis P. D. Mézard OP

MEDULLA S. THOMAE AQUINATIS

 

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: