AUCTORE
––––––––
PRIMA PARS
––
DE TEMPORE ADVENTUS AD FESTUM SS. CORDIS JESU
–––––
10 Januarii
De inquisitione Dei
Ego et pater tuus dolentes quaerebamus te. Luc. 2, 48.
In isto verbo docemur quaerere Deum, ad quod monemur frequenter in Scriptura. Notantur autem hic tria: 1° Quaerentes; 2° Modus quaerendi; 3° Inquirendus vel quaesitus.
1° Quaerentes erant Maria et Joseph: Ego et pater tuus. Per quos duo genera hominum designantur, a quibus quaeritur Dominus: quaeritur a contemplativis in contemplatione et ab activis in actione. Maria interpretatur illuminata et significat contemplativos qui in contemplatione suscipiunt divinas illuminationes, Joseph interpretatur augmentum, et significat activos qui debent habere augmentum operum misericordiae. Ab istis quaeritur Dominus. De utroque, Ps. 104, 3: Laetetur cor quaerentium Dominum: quaerite Dominum et confirmamini. Primum, pertinet ad contemplativos qui sunt in continua laetitia et jubilo; secundum ad activos qui quandoque multum indigent confirmari.
Vel per Mariam, stellam maris, designatur fides, et, per Joseph, augmentum caritatis. Fides inquirit Deum in quantum patrem nostrum; caritas, in quantum summum bonum. De his duobus, Cant. 5, 6: Anima mea liquefacta est, ut dilectus locutus est; quaesivi et non inveni; id est, in quantum loquitur, in tantum quaesivi, nam fides est ex auditu. In quantum dilectus, caritas quaerit, quae est vita copulans diligentem cum dilecto. Sed plane, si per caritatem hic quaeritur, post invenietur.
2° Circa modum inquirendi nota quod septem modis debet inquiri, sicut potest colligi ex textu:
Cum mentis puritate, ut simus ab omni labe peccati depurati. I Esdr. 6, 21: Omnes qui se separaverunt a coinquinatione gentium terrae, ut quaererent Deum; cum intentionis simplicitate, Sap. 1, 1: In simplicitate cordis quaerite illum; ex toto corde, ut solum eum cogitemus; ex tota voluntate, ut eum solum velimus. II Paral. 15, 15: In omni corde suo et in omni voluntate sua quaesierunt Dominum et invenerunt; cum festinatione, antequam transeat tempus in quo inveniri possit, Is. 55, 6: Quaerite Dominum, dum inveniri potest; cum perseverantia, sine cessatione, Ps. 104, 4: Quaerite faciem ejus semper; cum dolore peccatorum.
3° Debemus quaerere Deum; unde dicit: Quaerebamus te.
Est autem inquirendus propter quatuor, quia justus, quia mansuetus, quia bonus, quia vita.
Justus, ut inquirentibus se offerat; in hoc enim est justitia ejus, quia nullus quaerit sicut quaerere debet, quod non inveniat. Mansuetus, ut quaerentes se benigne suscipiat. Bonus, ut quaerentes se magnificet et remuneret: Thren. 3, 25: Bonus Dominus sperantibus in se, animae quaerenti illum. Vita, quia quaerentes se facit aeternaliter vivere. Ps. 68, 33: Quaerite Dominum et vivet anima vestra.
(Serm.).
–––––––––––
Medulla S. Thomae Aquinatis per omnes anni liturgici dies distributa seu meditationes ex operibus S. Thomae depromptae. Auctore P. D. Mézard, Ordinis Praedicatorum. Tomus I. Parisiis [1906], pp. 100-102.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXVII, Kraków 2017
Reditus ad indicem operis P. D. Mézard OP
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: