AUCTORE
––––––––
PRIMA PARS
––
DE TEMPORE ADVENTUS AD FESTUM SS. CORDIS JESU
–––––
9 Januarii
De Magorum muneribus
Et apertis thesauris suis, obtulerunt munera, aurum, thus et myrrham. Matth. 2, 11.
1° Per aurum intelligitur coelestis sapientia. Thren. 4, 2. Filii Sion incliti et amicti auro primo. Gloss. Ornati coelesti sapientia. Quomodo? Quam miserabilis mutatio, reputati sunt in vasa testea, Glossa: «relictis coelestibus, terrena curantes». Bernardus: «Invenisti plane sapientiam, si prioris vitae peccata defleas, si hujus saeculi desiderabilia parvipendas, si aeternam vitam toto desiderio concupiscas. Invenisti sapientiam, si tibi horum singula sapiunt prout sunt, et haec quidem amara et omnino fugienda; ista quoque velut caduca et transitoria contemnenda; illa vero ut perfecta bona totis desideriis appetenda, intimo quodam animi sapore dijudices et discernas».
2° Per thus significatur devota oratio. Unde in Ps. 140, 2: Dirigatur oratio mea sicut incensum. Gloss. igne charitatis succensum. Bernardus: «Oratio quanto efficacior est, callidius ab adversario impediri solet». Periculum est si fuerit timida, tepida vel temeraria. Timida siquidem oratio coelum non penetrat, quia restringit animum timor immoderatus, ut nec procedere queat. Tepida vero in ascensu languescit, eo quod non habeat vigorem. Temeraria vero ascendit, sed resilit; resistitur enim ei, nec tamen non obtinet gratiam, sed et meretur offensam. Quae vero fidelis, et humilis et fervens oratio fuerit, coelum sine dubio penetrabit; unde certum est quod vacua redire non potest.
3° Per myrrham significatur carnis castigatio. Cant. 5, 5: Manus tuae distillaverunt myrrham, et digiti tui pleni myrrha probatissima. Gregorius: «Per manus operationes virtuosae, per digitos discretio significatur. Manus ergo distillans myrrham, quando caro virtuosis operibus castigatur: sed digiti dicuntur pleni myrrha probatissima, quia castigatio bene probata est, quae fit cum discretione».
De his tribus dicit Gregorius: «Regi aurum offerimus, si in conspectu illius claritate divinae sapientiae resplendeamus. Thus offerimus, si cogitationes carnis per sancta orationis studia in ara crucis cordis accendimus, ut suave aliquid Deo per coeleste desiderium redoleamus. Myrrham offerimus, si carnis vitia per abstinentiam mortificamus». Per myrrham namque agitur, ne caro mortua putrefiat, secundum Glossam «Aurum ad tributum, thus ad sacrificium, myrrha ad sepulturam pertinet mortuorum, et per tria in Christo initiantur regia potestas, divina majestas, humana mortalitas».
(De humanitate Christi).
–––––––––––
Medulla S. Thomae Aquinatis per omnes anni liturgici dies distributa seu meditationes ex operibus S. Thomae depromptae. Auctore P. D. Mézard, Ordinis Praedicatorum. Tomus I. Parisiis [1906], pp. 98-100.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXVI, Kraków 2016
Reditus ad indicem operis P. D. Mézard OP
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: