AUCTORE
––––––––
PRIMA PARS
––
DE TEMPORE ADVENTUS AD FESTUM SS. CORDIS JESU
–––––
8 Januarii
De diligentia Magorum
Diligentia inquisitionis in tribus ostenditur. Unde August. O anima mea, si diligenter peteres, hoc signis ostenderes. 1° Lumen peteres ne tenebris impedireris; 2° scientes interrogares ne quaerens oberrares; 3° in nullo loco quiesceres, donec dilectum invenires.
De primo dicitur Ps. 66, 1: Deus misereatur nostri... ut cognoscamus in terra viam tuam. Gloss. Quae ducit ad coelum. Prov. 4, 18. Justorum semita quasi lux splendens procedit, et crescit usque ad perfectum diem. Gloss. Justorum opera luce scientiae peraguntur, et aeternam ducunt ad vitam, quae est perfecta dies.
Unde Magi in lumine stellae Dominum quaesierunt, et notandum quod hoc lumen, scil. gratiae, per peccatum amittitur. Unde dicit Remigius quod stella gratiam Dei, Herodes diabolum significat. Qui autem per peccatum diabolo subditur, mox gratiam perdit, a quo si per poenitentiam recesserit, mox gratiam invenit, quae non dimittit donec perducat ad domum pueri, id est Ecclesiam.
De secundo dicitur Jer. 6, 16: State super vias vestras et videte et interrogate de semitis antiquis quae sit bona via, et ambulate in ea, et invenietis requiem animabus vestris. Unde etiam Magi venerunt Jerosolymam quaerentes et dicentes: Ubi est qui natus est rex Judaeorum. August. Annuntiant et interrogant, credunt et quaerunt, significantes eos qui ambulant per fidem et desiderant speciem. Sed, heu! multi doctores sunt similes Judaeis, qui, Magis demonstrato fonte vitae, mortui sunt siccitate. Quos etiam fabris arcae Noe similes esse dicit Augustinus, qui aliis ut evaderent praestiterant, et ipsi diluvio perierunt; similes lapidibus milliariis, qui viam aliis ostenderunt, nec ipsi ambulare potuerunt.
De tertio dicitur Cant. 3, 1: In lectulo meo quaesivi per noctes. Vbi dicit Gregorius: Dilectum in lecto quaerimus, quando in praesentis vitae requie aliquantula, in Redemptoris nostri desiderio suspiramus. Per noctem quaerimus, quia, etsi jam mens in ipso vigilat, tamen adhuc oculus caligat. Sed qui dilectum suum non invenit, restat ut surgat, circumeat civitatem, id est sanctam Ecclesiam electorum mente, et inquisitione percurrat, per vicum et plateas quaerat eum, id est per angusta et lata gradientes aspiciat, ut si quae in ejus vestigia invenire valeat, exquirat, quia sunt nonnulli etiam vitae saecularis qui imitandum habent aliquid de actione virtutis.
Unde etiam Magi non quieverunt, donec dilectum, id est Christum invenerunt; cujus signum fuit quod tam longum spatium in tam modico tempore transierunt.
Notandum vero quod fervens desiderium divini amoris non sinit animam quiescere donec dilectum inveniat. Quia vero desiderium si compleatur delectat animam, ideo quanto desiderium fuerit ferventius, tanto delectabilius dilectus invenitur. Unde Magi qui ferventissimo desiderio Christum quaerebant, ipsum delectabilissime inveniebant. Unde Matth. 2, 10: Videntes Magi stellam gavisi sunt gaudio magno valde. Ubi dicit Bernard. quod gaudio gaudet, qui propter Deum qui est verum gaudium gaudet. Addit magno, quo nihil est majus et valde gavisi, quia de magno potest alius plus, alius minus gaudere.
(De humanitate Christi).
–––––––––––
Medulla S. Thomae Aquinatis per omnes anni liturgici dies distributa seu meditationes ex operibus S. Thomae depromptae. Auctore P. D. Mézard, Ordinis Praedicatorum. Tomus I. Parisiis [1906], pp. 95-98.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXVI, Kraków 2016
Reditus ad indicem operis P. D. Mézard OP
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: