AUCTORE
––––––––
PRIMA PARS
––
DE TEMPORE ADVENTUS AD FESTUM SS. CORDIS JESU
–––––
7 Januarii
De ordine manifestationis Christi
1° Christi nativitas primo quidem manifestata est pastoribus ipso die nativitatis Christi. Ut enim dicitur Luc. 2, 8: Pastores erant in regione eadem vigilantes et custodientes vigilias noctis super gregem suum; et ut discesserunt ab eis angeli, loquebantur ad invicem: Transeamus usque Bethleem, et venerunt festinantes.
2° Magi pervenerunt ad Christum tertia decima die nativitatis ejus, quo die festum Epiphaniae celebratur. Si enim revoluto anno vel etiam duobus annis venissent, non invenissent eum in Bethleem, cum scriptum sit Luc. 2, 39; quod postquam perfecerunt omnia secundum legem Domini offerentes, scilicet puerum Jesum in templum, reversi sunt in Galilaeam, civitatem suam Nazareth.
3° Manifestata est justis in templo quadragesimo die a nativitate Christi, ut habetur Luc. 2.
Et hujus ordinis ratio est quia per pastores significantur Apostoli et alii credentes ex Judaeis, quibus primo manifestata est fides Christi, inter quos non fuerunt multi potentes, nec multi nobiles. Secundo autem fides Christi pervenit ad plenitudinem gentium quae est praefigurata per Magos. Tertio autem pervenit ad plenitudinem Judaeorum, quae est praefigurata per justos: unde et in templo Judaeorum est eis Christus manifestatus.
Illa manifestatio nativitatis Christi fuit quaedam praelibatio plenae manifestationis, quae erat futura, et sicut in secunda manifestatione primo annuntiata est gratia Christi per Christum et ejus Apostolos Judaeis, et postea gentilibus, ita ad Christum primo pervenerunt pastores, qui erant primitiae Judaeorum tanquam prope existentes, et postea venerunt Magi a remotis, qui fuerunt primitiae gentium.
(3a, q. XXXVI, a. VI, et a. III, 1um).
–––––––––––
Medulla S. Thomae Aquinatis per omnes anni liturgici dies distributa seu meditationes ex operibus S. Thomae depromptae. Auctore P. D. Mézard, Ordinis Praedicatorum. Tomus I. Parisiis [1906], pp. 94-95.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXVI, Kraków 2016
Reditus ad indicem operis P. D. Mézard OP
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: