AUCTORE
––––––––
PRIMA PARS
––
DE TEMPORE ADVENTUS AD FESTUM SS. CORDIS JESU
–––––
6 Januarii
De Epiphania Christi
Ambulabunt gentes in lumine tuo, et reges in splendore ortus tui. Isa. 60, 3.
Magi sunt primitiae gentium in Christum credentium; in quibus apparuit sicut in quodam praesagio, fides et devotio gentium venientium a remotis ad Christum. Et ideo sicut devotio et fides gentium est absque errore per inspirationem Spiritus Sancti, ita etiam credendum est Magos a Spiritu Sancto inspiratos sapienter Christo reverentiam exhibuisse.
Sicut Augustinus dicit, stella quae Magos perduxit ad locum ubi erat cum Matre Virgine Deus infans, poterat eos ad ipsam perducere civitatem Bethleem in qua natus est Christus: sed subtraxit se donec de civitate in qua Christus nasceretur etiam Judaei testimonium perhiberent; ut sic geminato testimonio confirmati, ardentiori fide expeterent quem et stellae claritas et prophetiae manifestabat auctoritas. Et ita ipsi annuntiant Judaeis Christi nativitatem et interrogant locum. Divino igitur nutu factum est, ut aspectu stellae subtracto, Magi humano sensu in Jerusalem irent, quaerentes in civitate regia regem natum, ut in Jerusalem primo Christi nativitas publice annuntiaretur, secundum illud Isa. 2, 3: De Sion exibit lex et verbum Domini de Jerusalem, et ut etiam studio Magorum de longe venientium damnaretur Judaeorum pigritia prope existentium.
Mira fuit eorum fides. Si enim Magi terrenum regem quaerentes sic invenissent, fuissent confusi, quia tanti itineris laborem sine causa suscepissent; unde nec adorassent, nec munera obtulissent. Nunc autem quia coelestem regem quaerebant, etsi nihil regalis excellentiae in eo viderent, tamen solius stellae testimonio contenti, eum adoraverunt. Vident hominem et agnoscunt Deum, et offerunt munera dignitati Christi congruentia: aurum quidem quasi regi magno; thus, quod in Dei sacrificio ponitur, immolatur ut Deo; myrrha, qua mortuorum corpora condiuntur, praebetur tanquam pro salute omnium morituro. (3a, q, XXXVII, a. VIII).
Et procidentes adoraverunt eum. Unde Augustinus: «O infantia, cui et astra subduntur, cujus est iste magnitudinis et supernae gloriae, ad cujus pannos et Angeli excubant, et reges trepidant, et sectatores sapientiae ingeniculant? Quis est hic talis et tantus? Stupeo, cum video pannos et intueor coelum; aestuo, cum inspicio in praesepe, mendicum, et supra astra praeclarum: subveniat nobis fides, quia ratio naturae deficit». (De humanitate Christi).
–––––––––––
Medulla S. Thomae Aquinatis per omnes anni liturgici dies distributa seu meditationes ex operibus S. Thomae depromptae. Auctore P. D. Mézard, Ordinis Praedicatorum. Tomus I. Parisiis [1906], pp. 92-93.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXVI, Kraków 2016
Reditus ad indicem operis P. D. Mézard OP
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: