AUCTORE
––––––––
PRIMA PARS
––
DE TEMPORE ADVENTUS AD FESTUM SS. CORDIS JESU
–––––
5 Januarii
De fructu B. Virginis
Benedictus fructus ventris tui. Luc. 1, 42.
Peccator aliquando quaerit in aliquo quod non potest consequi, sed consequitur illud justus. Prov. 13, 22: Custoditur justo substantia peccatoris. Sic Eva quaesivit fructum et in illo non invenit omnia quae voluit. Beata autem Virgo in fructu suo invenit omnia quae desideravit Eva. Nam Eva in fructu suo tria desideravit.
1° Id quod falso promisit ei diabolus, scilicet quod essent sicut dii scientes bonum et malum. Eritis, inquit ille mendax, sicut dii. Et mentitus est, quia mendax est et pater ejus. Nam Eva propter esum fructus non est facta similis Deo, sed magis dissimilis; quia peccando recessit a Deo salutari suo, unde et expulsa est de paradiso. Sed hoc invenit Beata Virgo et omnes Christiani in fructu ventris sui; quia per Christum conjungimur et assimilamur Deo. I Joan. 3, 2: Cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est.
2° In fructu suo Eva desideravit delectationem, quia bonus ad edendum: sed non invenit, quia statim cognovit se nudam et habuit dolorem. Sed in fructu Virginis suavitatem invenimus et salutem. Joan. 6, 55: Qui manducat meam carnem, habet vitam aeternam.
3° Fructus Evae erat pulcher aspectu; sed pulchrior Virginis, in quem desiderant Angeli prospicere. Ps. 44, 3: Speciosus forma prae filiis hominum; et hoc est, quia est splendor paternae gloriae.
Non ergo potuit invenire Eva in fructu suo quod nec quilibet peccator in peccatis. Et ideo quae desideramus, quaeramus in fructu Virginis.
Est autem hic fructus benedictus: a Deo, quia sic replevit eum omni gratia quod pervenit ad nos exhibendo ei reverentiam. Ephes. 1, 3: Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi qui benedixit nos in omni benedictione spirituali in Christo; ab angelis; ab hominibus. Apostolus Phil. 2, 11: Omnis lingua confiteatur, quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris. Ps. 117, 26: Benedictus qui venit in nomine Domini. Sic ergo est Virgo benedicta; sed et magis benedictus fructus ejus.
(Salutationis angelicae expositio I).
–––––––––––
Medulla S. Thomae Aquinatis per omnes anni liturgici dies distributa seu meditationes ex operibus S. Thomae depromptae. Auctore P. D. Mézard, Ordinis Praedicatorum. Tomus I. Parisiis [1906], pp. 90-91.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXVI, Kraków 2016
Reditus ad indicem operis P. D. Mézard OP
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: