MEDULLA S. THOMAE AQUINATIS

 

PER OMNES ANNI LITURGICI DIES DISTRIBUTA

 

SEU

 

MEDITATIONES

 

EX

 

OPERIBUS S. THOMAE

 

DEPROMPTAE

 

AUCTORE

 

P. D. MÉZARD
 
ORDINIS PRAEDICATORUM

 

––––––––

 

PRIMA PARS

 

––

 

DE TEMPORE ADVENTUS AD FESTUM SS. CORDIS JESU

 

–––––

 

30 Novembris

 

De necessitate Incarnationis

 

Necessarium fuit Deum incarnari non solum quantum ad promotionem hominis in bonum, sed etiam quantum ad remotionem mali.

 

1° Per hoc homo instruitur ne sibi diabolum praeferat et eum veneretur qui est auctor peccati. Unde Augustinus dicit: Quandoquidem sic potuit Deo conjungi natura humana, ut fieret una persona, superbi illi maligni spiritus non ideo se audeant homini praeponere, quia non habent carnem.

 

2° Per hoc instruimur quanta sit dignitas humanae naturae, ne eam inquinemus peccando. Unde Augustinus dicit: Demonstravit nobis Deus quam excelsum locum inter creaturas habeat humana natura, in hoc quod hominibus in vero homine apparuit. Et Leo papa dicit: Agnosce, o christiane, dignitatem tuam; et divinae consors factus naturae, noli in veterem vilitatem degeneri conversatione redire.

 

3° Quia, ad praesumptionem hominis tollendam gratia Dei, in nobis nullis meritis praecedentibus, in homine Christo commendatur.

 

4° Quia superbia hominis, quae maxime est impedimento ne inhaereatur Deo, per tantam Dei humilitatem redargui potest atque sanari.

 

5° Ad liberandum hominem a servitute peccati; quod quidem, ut Augustinus dicit, fieri debuit sic ut diabolus justitia hominis Jesu Christi superaretur; quod factum est Christo satisfaciente pro nobis. Homo autem purus satisfacere non poterat pro toto humano genere; Deus autem satisfacere non debebat; unde oportebat Deum et hominem esse Jesum Christum. Unde et Leo papa dicit: Suscipitur a virtute infirmitas, a majestate humilitas, ab aeternitate mortalitas; ut quod nostris remediis congruebat, unus atque idem Dei et hominum mediator, et mori ex uno, et resurgere posset ex altero. Nisi enim esset verus Deus, non afferret remedium; nisi esset verus homo, non praeberet exemplum.

 

Sunt autem et aliae plurimae utilitates quae consecutae sunt supra apprehensionem sensus humani, secundum illud Eccle. 3, 25: Plurima super sensum hominum ostensa sunt tibi.

 

(3a, q. I, a. 2).

 

–––––––––––

 

 

Medulla S. Thomae Aquinatis per omnes anni liturgici dies distributa seu meditationes ex operibus S. Thomae depromptae. Auctore P. D. Mézard, Ordinis Praedicatorum. Tomus I. Parisiis [1906], pp. 9-11.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMXVI, Kraków 2016

Reditus ad indicem operis P. D. Mézard OP

MEDULLA S. THOMAE AQUINATIS

 

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: