AUCTORE
––––––––
PRIMA PARS
––
DE TEMPORE ADVENTUS AD FESTUM SS. CORDIS JESU
–––––
4 Januarii
De Virginitate Mariae
I. – B. Maria fuit virgo in partu. Nam Propheta non solum dicit: Ecce virgo concipiet, sed addit: et pariet Filium. Et hoc fuit conveniens propter tria.
1° Quia hoc competebat proprietati ejus qui nascebatur, qui est Verbum Dei. Nam Verbum non solum in corde absque corruptione concipitur, sed etiam absque corruptione ex corde procedit. Unde ut ostenderetur quod illud esset corpus ipsius Verbi Dei, conveniens fuit ut de incorrupto virginis utero nasceretur. Unde legitur: Quae parit carnem puram a virginitate cessat. Sed quia natum est in carne Verbum Dei, custodit virginitatem, seipsum per hoc ostendens Verbum. Neque enim nostrum verbum cum paritur corrumpit mentem; neque Deus Verbum substantiale partum eligens peremit virginitatem.
2° Hoc est conveniens quantum ad effectum incarnationis Christi. Nam ad hoc venit ut nostram corruptionem tolleret. Unde non fuit conveniens ut virginitatem matris nascendo corrumperet. Fas non erat ut per ejus adventum violaretur integritas, qui venerat sanare corrupta.
3° Fuit conveniens ne matris honorem nascendo diminueret qui parentes praeceperat honorandos.
Christus igitur permiscuit mira humilibus. Ut corpus ejus verum ostenderetur, nascitur ex foemina, sed ut ostenderetur ejus divinitas, nascitur ex virgine. Talis enim partus decebat Deum.
Et ideo B. Virgo genuit sine dolore. Dolor enim parientis causatur ex apertione meatuum per quos proles egreditur. Christus vero est egressus ex clauso utero matris, et sic nulla violentia apertionis meatuum ibi fuit. Et propter hoc in illo partu nullus fuit dolor sicut nec aliqua corruptio, sed fuit ibi maxima jucunditas ex hoc quod homo Deus est natus in mundum, secundum illud Isa. 35, 2: Germinans germinabit sicut lilium, et exultabit laetabunda et laudans.
II. – Fuit virgo post partum. Dicitur enim Ezech. 44, 2: Porta haec clausa erit et non aperietur, et vir non transibit per eam, quoniam Dominus Deus Israel ingressus est per eam. Quod exponens aliquis dicit: Quid est porta in domo Domini clausa, nisi quod Maria semper erit intacta? Et quid est: homo non transibit per eam, nisi quod Joseph non cognoscet eam? Et quid est: Dominus solus intrat et egreditur per eam, nisi quod Spiritus Sanctus impraegnabit eam, et Angelorum Dominus nascetur per eam? Et quid est clausa erit in aeternum, nisi quod Maria virgo est ante partum, et virgo in partu, et virgo post partum?
Et quidem, sicut secundum divinam naturam Christus unigenitus est Patris, tanquam perfectus per omnia Filius ejus, ita decuit ut esset unigenitus matris, tanquam perfectissimum germen ejus.
(3a, q. XXVIII, a. II et III).
–––––––––––
Medulla S. Thomae Aquinatis per omnes anni liturgici dies distributa seu meditationes ex operibus S. Thomae depromptae. Auctore P. D. Mézard, Ordinis Praedicatorum. Tomus I. Parisiis [1906], pp. 87-89.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXVI, Kraków 2016
Reditus ad indicem operis P. D. Mézard OP
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: