MEDULLA S. THOMAE AQUINATIS

 

PER OMNES ANNI LITURGICI DIES DISTRIBUTA

 

SEU

 

MEDITATIONES

 

EX

 

OPERIBUS S. THOMAE

 

DEPROMPTAE

 

AUCTORE

 

P. D. MÉZARD
 
ORDINIS PRAEDICATORUM

 

––––––––

 

PRIMA PARS

 

––

 

DE TEMPORE ADVENTUS AD FESTUM SS. CORDIS JESU

 

–––––

 

3 Januarii

 

De utilitatibus Nominis Jesu

 

Sciendum quod hoc nomen Jesus est magnae et multae virtutis; est enim poenitentibus in refugium, aegrotantibus in remedium, pugnantibus in subsidium, orantibus in suffragium, quia confert veniam a peccatis, gratiam sanitatis, victoriam tentatis, virtutem et fiduciam impetrandae salutis.

 

De primo dicitur I Joan. 2, 12: Scribo vobis, filioli, quoniam remittuntur vobis peccata propter ejus nomen. Augustinus: Quid est Jesus, nisi Salvator? Ergo propter temetipsum esto mihi Jesus. Noli, Domine, noli sic attendere malum meum, ut obliviscaris bonum tuum. Sed attendendum quod hoc nomen in circumcisione imponitur: per quod significatur quod spiritualiter circumcisi salvantur. Unde Bernardus: Nos, fratres, necesse est circumcidi, et sic nomen salutis accipere, circumcidi non littera, sed spiritu et veritate.

 

De secundo dicitur Cant. 1, 2: Oleum effusum nomen tuum. Oleum enim levamen est doloris, sic et hoc nomen Jesus. Bernardus: Habes, anima mea, reconditum electuarium in vasculo vocabuli quod est Jesus, quod nulli unquam pesti invenitur inefficax. Petrus Ravennas: Hoc est nomen quod dedit caecis visum, surdis auditum, claudis gressum, sermonem mutis, vitam mortuis.

 

De tertio dicitur Prov. 18, 10: Turris fortissima nomen Domini; et Marc. ult. 17: In nomine meo daemonia ejicient; Luc. 10, 17: Reversi sunt discipuli cum gaudio dicentes: Domine, etiam in nomine tuo daemonia subjiciuntur nobis. Petrus Ravennas: Totam diaboli potestatem de obsessis corporibus virtus hujus nominis, scilicet Jesus, fugavit.

 

De quarto dicitur Joan. 14, 14 (16, 23): Si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis. Augustinus: In nomine meo quod est Christus Jesus, Christus regem, Jesus salvatorem significat; et per hoc quodcumque petimus, in nomine Salvatoris petimus, et tamen ipse Salvator est non solum quando facit quod petimus, verum etiam quando non facit; quoniam quod vidit peti contrarium saluti, non faciendo exhibet se salvatorem. Novit enim medicus quid pro sua, quid contra salutem suam poscat aegrotus; ideo contrariam poscentis non facit voluntatem, ut faciat sanitatem.

 

Nota verbum Bernardi de Christi circumcisione et ejus nominis impositione: Magnum et mirabile sacramentum: circumciditur puer, et vocatur Jesus. Quid sibi vult ista connexio? Sed agnosce mediatorem Dei et hominum, qui ab ipso suae nativitatis exordio divinis sociat humana, ima summis. Nascitur ex muliere, sed cui fecunditatis fructus sic accedit, ut non decidat flos virginitatis. Pannis involvitur, sed isti panni angelicis laudibus honorantur. Absconditur in praesepio, sed proditur stella radiante coelo. Sic et circumcisio probat veritatem assumptae humanitatis, et nomen quod est super omne nomen, gloriam indicat majestatis.

 

(De human., c. XXVI).

 

–––––––––––

 

 

Medulla S. Thomae Aquinatis per omnes anni liturgici dies distributa seu meditationes ex operibus S. Thomae depromptae. Auctore P. D. Mézard, Ordinis Praedicatorum. Tomus I. Parisiis [1906], pp. 85-87.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMXVI, Kraków 2016

Reditus ad indicem operis P. D. Mézard OP

MEDULLA S. THOMAE AQUINATIS

 

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: