AUCTORE
––––––––
PRIMA PARS
––
DE TEMPORE ADVENTUS AD FESTUM SS. CORDIS JESU
–––––
2 Januarii
De impositione Nominis Jesu
Postquam consummati sunt dies octo, ut circumcideretur puer, vocatum est nomen ejus Jesus. Luc. 2, 21.
Sicut Gen. 17, legitur, simul Abraham suscepit nominis impositionem a Deo, et circumcisionis mandatum. Et ideo apud Judaeos consuetum erat ut ipso die circumcisionis nomina pueris imponerentur, quasi ante circumcisionem perfectum esse non habuerint, sicut etiam nunc pueris in baptismo nomina imponuntur.
Notandum quod nomina singularium hominum semper imponuntur ab aliqua proprietate ejus cui imponitur, vel a tempore, sicut nomina sanctorum imponuntur his qui in eorum festis nascuntur, vel a cognatione. Nomina autem quae imponuntur aliquibus divinitus semper significant aliquod gratuitum donum eis divinitus datum, sicut Gen. 17, 5, dictum est Abrahae: Appellaberis Abraham, quia patrem multarum gentium constitui te. Et Matth. 16, 18, dictum est Petro: Tu es Petrus et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam.
Quia igitur Christo hoc munus gratiae collatum erat ut per ipsum omnes salvarentur, ideo convenienter vocatum est nomen ejus Jesus, id est Salvator, angelo hoc nomen praenuntiante non solum matri, sed etiam Joseph qui erat futurus ejus nutritius.
Dicitur quidem Isa. 62, 2: Vocabitur tibi nomen novum quod os Domini nominavit, et tamen hoc nomen Jesus pluribus fuit in veteri testamento impositum. Sed dicendum quod his qui fuerunt ante Christum, potuit convenire hoc nomen Jesus secundum aliquam aliam rationem, puta quia aliquam particularem et temporalem salutem attulerunt, sed secundum rationem spiritualis et universalis salutis, hoc nomen proprium est Christo et secundum hoc dicitur esse nomen novum.
(3a, q. XXXVII, a. 2).
–––––––––––
Medulla S. Thomae Aquinatis per omnes anni liturgici dies distributa seu meditationes ex operibus S. Thomae depromptae. Auctore P. D. Mézard, Ordinis Praedicatorum. Tomus I. Parisiis [1906], pp. 83-84.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXVI, Kraków 2016
Reditus ad indicem operis P. D. Mézard OP
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: