MEDULLA S. THOMAE AQUINATIS

 

PER OMNES ANNI LITURGICI DIES DISTRIBUTA

 

SEU

 

MEDITATIONES

 

EX

 

OPERIBUS S. THOMAE

 

DEPROMPTAE

 

AUCTORE

 

P. D. MÉZARD
 
ORDINIS PRAEDICATORUM

 

––––––––

 

PRIMA PARS

 

––

 

DE TEMPORE ADVENTUS AD FESTUM SS. CORDIS JESU

 

–––––

 

1 Januarii

 

De Circumcisione

 

Postquam consummati sunt dies octo, ut circumcideretur puer. Luc. 2, 21.

 

Pluribus de causis Christus debuit circumcidi.

 

1° Ut obediendi virtutem nobis suo commendaret exemplo: unde et octava die circumcisus est sicut in lege erat praeceptum. Hanc quidem circumcisionem, quum suo tempore esset sub praecepto, Christus suscepit, et ejus actio in hoc est nobis imitanda, ut observemus ea quae sunt nobis in praecepto, quia unicuique negotio est tempus et opportunitas, ut dicitur Eccle. 8, 6.

 

2° Ut quia in similitudinem carnis peccati advenerat, remedium quo caro peccati consueverat mundari, non respueret, et ut per circumcisionem significaret spoliationem vetustae generationis a qua vetustate liberamur per Christum.

 

3° Ut legis onus in se sustinens, alios a legis onere liberaret, secundum illud Gal. 4, 4: Misit Deus Filium suum factum sub lege, ut eos qui sub lege erant redimeret.

 

Sicut Christus propria voluntate mortem nostram suscepit, quae est effectus peccati, nullum habens in se peccatum ut nos a morte liberaret, et spiritualiter nos faceret mori peccato; ita etiam et circumcisionem quae est remedium originalis peccati suscepit absque hoc quod haberet originale peccatum, ut nos a legis jugo liberaret, et ut in nobis spiritualem circumcisionem efficeret, ut scilicet suscipiendo figuram, impleret veritatem.

 

Sicut enim, ut Origenes dicit, mortui sumus cum illo moriente et consurreximus Christo resurgenti, ita circumcisi sumus spirituali circumcisione per Christum et ideo carnali circumcisione non indigemus. Et hoc est quod Apostolus dicit Col. 2, 11: In quo, scilicet Christo, circumcisi estis circumcisione non manufacta in expoliatione corporis carnis, sed in circumcisione Domini nostri Jesu Christi.

 

(3a, q. XXXVII, a. 1).

 

–––––––––––

 

 

Medulla S. Thomae Aquinatis per omnes anni liturgici dies distributa seu meditationes ex operibus S. Thomae depromptae. Auctore P. D. Mézard, Ordinis Praedicatorum. Tomus I. Parisiis [1906], pp. 81-83.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMXVI, Kraków 2016

Reditus ad indicem operis P. D. Mézard OP

MEDULLA S. THOMAE AQUINATIS

 

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: