MEDULLA S. THOMAE AQUINATIS

 

PER OMNES ANNI LITURGICI DIES DISTRIBUTA

 

SEU

 

MEDITATIONES

 

EX

 

OPERIBUS S. THOMAE

 

DEPROMPTAE

 

AUCTORE

 

P. D. MÉZARD
 
ORDINIS PRAEDICATORUM

 

––––––––

 

PRIMA PARS

 

––

 

DE TEMPORE ADVENTUS AD FESTUM SS. CORDIS JESU

 

–––––

 

31 Decembris

 

De filiatione divina

 

Dedit eis potestatem filios Dei fieri. Joan. 1, 12.

 

Homines fiunt filii Dei per assimilationem ad Deum, et ideo secundum triplicem assimilationem hominum ad Deum, homines sunt filii Dei.

 

1° Enim per gratiae infusionem; unde quicumque habet gratiam gratum facientem, efficitur filius Dei. Gal. 4, 6: Quoniam estis filii Dei, misit Deus Spiritum Filii sui.

 

2° Assimilamur Deo per operum perfectionem, quia qui facit opera justitiae est filius. Matth. 5, 44: Diligite inimicos vestros, ut sitis filii Patris vestri, qui in coelis est.

 

3° Assimilamur Deo per gloriae adeptionem, et quantum ad animam per lumen gloriae. I Joan. 3, 2: Cum apparuerit, similes ei erimus; et quantum ad corpus. Phil. 3, 21: Reformabit corpus humilitatis nostrae. Unde de istis duobus dicitur, Rom. 8, 23: Adoptionem filiorum Dei expectantes.

 

Si autem intelligatur potestas filios Dei fieri quantum ad operum perfectionem et gloriae adeptionem, nulla difficultas, quia cum dicit Dedit eis potestatem, intelligitur de potestate gratiae, qua habita, potest homo facere opera perfectionis et adipisci gloriam.

 

Si vero intelligatur de gratiae infusione, dedit potestatem filios Dei fieri, quia dedit potestatem suscipiendi gratiam, et hoc dupliciter:

 

1° Praeparando gratiam et hominibus proponendo, sicut qui facit librum et proponit homini ad legendum dicitur dare potestatem legendi.

 

2° Movendo liberum arbitrium hominis ut consentiat ad susceptionem gratiae. Thren. 5, 21: Converte nos Domine ad te (movendo voluntatem nostram ad amorem tuum) et convertemur. Et hoc modo vocatur interior vocatio de qua dicitur Rom. 8, 30: Quos vocavit (interius voluntatem instigando ad consentiendum gratiae) hos justificavit, gratiam infundendo.

 

Quia vero per hanc gratiam habet homo potestatem conservandi se in divina filiatione, potest et aliter dici: Dedit eis, id est eum recipientibus, potestatem filios Dei fieri, id est gratiam per quam potentes sunt in divina filiatione conservari. I Joan. 3, 9: Omnis qui natus est ex Deo non peccat, sed gratia Dei (per quam regeneramur in filios Dei) conservat eum.

 

Sic ergo dedit eis potestatem filios Dei fieri per gratiam gratum facientem, per operum perfectionem, per gloriae adeptionem; et haec praeparando, movendo, et conservando gratiam.

 

(In Joan., I).

 

–––––––––––

 

 

Medulla S. Thomae Aquinatis per omnes anni liturgici dies distributa seu meditationes ex operibus S. Thomae depromptae. Auctore P. D. Mézard, Ordinis Praedicatorum. Tomus I. Parisiis [1906], pp. 79-81.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMXVI, Kraków 2016

Reditus ad indicem operis P. D. Mézard OP

MEDULLA S. THOMAE AQUINATIS

 

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: