AUCTORE
––––––––
PRIMA PARS
––
DE TEMPORE ADVENTUS AD FESTUM SS. CORDIS JESU
–––––
30 Decembris
De circumstantiis Nativitatis Christi
I. – Christus in Bethleem nasci voluit.
1° Quia factus est ex semine David secundum carnem, cui etiam facta fuerat repromissio specialis de Christo. Et ideo in Bethleem de qua natus fuit David, nasci voluit, ut ex ipso loco nativitatis promissio ei facta impleta ostenderetur: et hoc designat Evangelista, dicens Luc. 2: Eo quod esset de domo et familia David.
2° Quia, ut Gregorius dicit, Bethleem domus panis interpretatur. Ipse autem Christus est qui ait: Ego sum panis vivus qui de coelo descendi.
Sicut David in Bethleem natus est, ita etiam Jerusalem elegit, ut in ea sedem regni constitueret et templum Dei ibi aedificaret; et sic Jerusalem elegit, ut esset civitas simul regalis et sacerdotalis. Sacerdotium autem Christi et ejus regnum praecipue consummatum est in ejus passione, et ideo convenienter Bethleem elegit nativitati, Jerusalem vero passioni.
Similiter etiam per hoc hominum gloriam confutavit, qui gloriantur de hoc quod ex civitatibus nobilibus originem ducunt, in quibus etiam praecipue volunt honorari. Christus autem e converso in civitate ignobili nasci voluit, et in civitate nobili pati opprobrium.
II. – Congruo tempore natus est. Haec est enim differentia inter Christum et alios homines, quod alii homines nascuntur subjecti necessitati temporis. Christus autem, tanquam dominus et conditor omnium temporum, elegit sibi tempus in quo nasceretur, sicut et matrem et locum. Et quia quae a Deo sunt ordinata sunt et convenienter disposita, consequens est quod convenientissimo tempore Christus nasceretur.
Christus quidem venerat nos in statum libertatis reducere de statu servitutis. Et ideo sicut mortalitatem nostram suscepit, ut nos ad vitam reduceret, ita eo tempore dignatus est incarnari quo mox natus censui Caesaris adscriberetur atque ob nostri liberationem ipse servitio subderetur.
Tempore etiam illo quo totus orbis sub uno principe vivebat, maxima pax fuit in mundo. Et ideo decebat ut illo tempore Christus nasceretur qui est pax nostra faciens utraque unum.
Congruebat etiam ut in illo tempore quo unus princeps dominabatur in mundo, Christus nasceretur, qui venerat congregare suos in unum, ut esset unum ovile et unus pastor.
Regis alienigenae tempore nasci voluit, ut impleretur prophetia Jacob dicentis: Non auferetur sceptrum de Juda et dux de femore ejus, donec veniat qui mittendus est, quia quamdiu Judaica gens sub judaicis regibus quamvis peccatoribus tenebatur, Prophetae mittebantur ad remedium ejus. Nunc autem quando lex Dei sub potestate regis iniqui tenebatur, nascitur Christus: quia magna et desperabilis infirmitas medicum artificiosiorem quaerebat.
Christus etiam nasci voluit quando lux diei crementum incipit accipere; ut ostenderetur quod ipse venerat ut homines crescerent in lucem divinam: Illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent. Similiter asperitatem hiemis elegit ad nativitatem, ut ex tunc carnis afflictionem pateretur pro nobis.
(3a, q. XXXV, a. 7 et 8).
–––––––––––
Medulla S. Thomae Aquinatis per omnes anni liturgici dies distributa seu meditationes ex operibus S. Thomae depromptae. Auctore P. D. Mézard, Ordinis Praedicatorum. Tomus I. Parisiis [1906], pp. 76-78.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXVI, Kraków 2016
Reditus ad indicem operis P. D. Mézard OP
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: