MEDULLA S. THOMAE AQUINATIS

 

PER OMNES ANNI LITURGICI DIES DISTRIBUTA

 

SEU

 

MEDITATIONES

 

EX

 

OPERIBUS S. THOMAE

 

DEPROMPTAE

 

AUCTORE

 

P. D. MÉZARD
 
ORDINIS PRAEDICATORUM

 

––––––––

 

PRIMA PARS

 

––

 

DE TEMPORE ADVENTUS AD FESTUM SS. CORDIS JESU

 

–––––

 

29 Decembris

 

De partu poenitentis animae

 

Possumus mystice notare quod partus B. Mariae significat partum poenitentis animae, de quo dicitur, Isa. 26, 17: A timore tuo, Domine, concepimus et parturivimus spiritum salutis. Huic partui convenit mystice locus nativitatis Christi, scilicet Bethleem. Unde Bernardus: «Tu quoque si fueris Bethleem per cordis contritionem, ut sint tibi lacrymae tuae panes die ac nocte, et in earum refectione jugiter delecteris (interpretatur Bethleem domus panis), et si fueris Juda per confessionem, civitas David per operis satisfactionem, nascetur in te Christus, et dabit cordi tuo gaudium per gratiam in praesenti et per gloriam in futuro».

 

Notandum vero quod post partum poenitentiae debet anima poenitentis involvi pannis caritatis contra turpitudinem peccandi, quae consistit in interiori mentis deordinatione, reclinari per affectum humilitatis contra superbiam, quae consistit in aversione, et poni in praesepio asperitatis per condignam poenitentiam contra peccati delectationem quae est in conversione.

 

De primo dicitur Prov. 10, 12: Universa delicta operit caritas. Debemus autem in panno hoc ex omni parte involvi: primo, ut Deum qui supra nos est diligamus; secundo hoc quod nos sumus; tertio, quod juxta nos est, scilicet proximum nostrum; quarto, quod infra nos est, scilicet corpus nostrum. Haec quatuor ex caritate sunt diligenda, ut dicit Augustinus.

 

De secundo dicitur Ps. 50, 19: Cor contritum et humiliatum, etc. Unde Bernardus: «Humilitas nos Deo commendat, Deo facit nos subditos, Deo placet in nobis, sicut ait Beata Virgo: Respexit humilitatem ancillae suae».

 

De tertio dicitur Luc. 3, 8: Facite fructus dignos poenitentiae. Unde dicit Bernardus: Fuge voluptatem, quia in ea mors posita est secus introitum delectationis. Age poenitentiam, quia per hanc appropinquat regnum Dei. Hoc tibi praedicat stabulum, illud praesepe clamat, hoc membra illa infantilia loquuntur, hoc lacrymae et vagitus evangelizant.

 

(De humanitate Christi).

 

–––––––––––

 

 

Medulla S. Thomae Aquinatis per omnes anni liturgici dies distributa seu meditationes ex operibus S. Thomae depromptae. Auctore P. D. Mézard, Ordinis Praedicatorum. Tomus I. Parisiis [1906], pp. 74-76.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMXVI, Kraków 2016

Reditus ad indicem operis P. D. Mézard OP

MEDULLA S. THOMAE AQUINATIS

 

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: