MEDULLA S. THOMAE AQUINATIS

 

PER OMNES ANNI LITURGICI DIES DISTRIBUTA

 

SEU

 

MEDITATIONES

 

EX

 

OPERIBUS S. THOMAE

 

DEPROMPTAE

 

AUCTORE

 

P. D. MÉZARD
 
ORDINIS PRAEDICATORUM

 

––––––––

 

PRIMA PARS

 

––

 

DE TEMPORE ADVENTUS AD FESTUM SS. CORDIS JESU

 

–––––

 

28 Decembris

 

De quatuor Christi nascentis utilitatibus

 

Puer natus est nobis ut ejus puritatem et humilitatem imitemur, ut circa ejus amabilitatem afficiamur, ut ex ejus placabilitate fiduciam habeamus.

 

1° Natus est nobis parvulus iste in sacramentum puritatis. Unde ipse dicit Matth. 1, 21: Ipse salvum faciet populum suum. Bernard. En ipse Christus qui purgationem facit delictorum, ecce sentinam nostram purgaturus advenit. Hinc etiam August. «O beata infantia, per quam nostri generis reparata est vita. O gratissimi et delectabiles vagitus, per quos stridores dentium ploratusque aeternos evasimus. O felices panni, quibus peccatorum nostrorum extersae sunt sordes».

 

2° Natus est nobis in exemplum humilitatis. Unde Bernardus: Studeamus effici sicut parvulus iste; discamus ab eo quia mitis est et humilis corde, nec magnus videlicet Deus sine causa factus est homo parvulus. Unde intolerabilis impudentiae est, ut ubi se exinanivit majestas, infletur vermiculus et tumescat.

 

3° Natus est nobis in augmentum caritatis. Luc. 12, 49: Ignem veni mittere in terram. Bernardus: «Magnus Dominus et laudabilis nimis factus est parvulus et amabilis. Parvulus, inquit, natus est. Ipse enim nobis est omne amabile, ipse est pater, frater, Dominus, minister, prooemium et exemplum». Idem: «Quanto minorem se fecit in humanitate, tanto majorem se exhibuit in bonitate. Quanto autem majorem bonitatem exhibuit, tanto magis affectum nostrum accendit».

 

4° Natus est nobis in solatium spei et securitatis. Hebr. 4, 16: Adeamus cum fiducia ad thronum gratiae ejus, id est Christum in quo regnat gratia ut per ipsum consequamur misericordiam, id est remissionem peccatorum praecedentium, et inveniamas gratiam et auxilium opportunum. Augustinus: «Dies dulcissima nativitatis Christi, in qua compunctio etiam infidelibus venit, misericordia tangitur impius, veniam sperat compunctus, reditum non desperat captivus, remedium desiderat vulneratus; in qua nascitur Agnus qui tollit peccata mundi; in cujus nativitate qui conscientiam habet securam dulcius gaudet; qui miseram, attentius timet; qui bonus est, affectuosius orat; qui peccator, devotissime supplicat; dulcis dies et vere dulcis poenitentibus, et veniam portans. Promitto vobis, filioli, et certus sum, quia in hac die si quis ex corde poenituerit, et ad vomitum peccati reversus non fuerit, quodcumque petierit, dabitur ei».

 

(De humanitate Christi).

 

–––––––––––

 

 

Medulla S. Thomae Aquinatis per omnes anni liturgici dies distributa seu meditationes ex operibus S. Thomae depromptae. Auctore P. D. Mézard, Ordinis Praedicatorum. Tomus I. Parisiis [1906], pp. 72-74.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMXVI, Kraków 2016

Reditus ad indicem operis P. D. Mézard OP

MEDULLA S. THOMAE AQUINATIS

 

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: