AUCTORE
––––––––
PRIMA PARS
––
DE TEMPORE ADVENTUS AD FESTUM SS. CORDIS JESU
–––––
27 Decembris
De sancto Joanne
Erat recumbens unus ex discipulis ejus in sinu Jesu, quem diligebat Jesus. Joan. 13, 23.
Discipulus iste Joannes Evangelista fuit, qui de se in persona alterius loquitur, volens vitare jactantiam, secutus morem aliorum qui sacras Scripturas conscripserunt. Sic enim Moyses in libris suis de se sicut de quodam altero loquitur, dicens: Locutus est Dominus ad Moysen. Sic et Matthaeus: Vidit hominem sedentem in telonio Matthaeum nomine. Et Paulus: Scio hominem...
I. – Tria autem Joannes de se tangit:
1° Amorem quo quiescebat in Christo dicens quod erat recumbens, id est quiescens. Job. 22, 26: Tunc super omnipotentem deliciis afflues, et elevabis ad Deum faciem tuam. Ps. 22, 2: Super aquas refectionis educavit me.
2° Secretorum notitiam quae ei Christus revelabat, et specialiter in conscriptione hujus Evangelii. Unde dicit quod recubuit in sinu Jesu: per sinum enim secretum significatur. Joan. 1, 18: Unigenitus qui est in sinu Patris ipse enarravit.
3° Specialem dilectionem qua eum Christus diligebat. Unde dicit quem diligebat Jesus: non quidem singulariter, sed quasi quodammodo excellentius prae aliis dilexit.
II. – Et sciendum quod Joannes fuit magis dilectus a Christo propter tria:
1° Propter munditiam puritatis, quia virgo est electus a Domino, et virgo in aevum permansit. Prov. 22, 11: Qui diligit cordis munditiam, propter gratiam labiorum suorum habebit amicum regem.
2° Propter sublimitatem suae sapientiae, quia caeteris altius arcana divinitatis intuitus est, unde et aquilae comparatur. Prov. 14, 35: Acceptus est regi minister intelligens.
3° Propter vehementem fervorem affectus sui ad Christum. Prov. 8, 17: Ego diligentes me diligo.
(In Joan., XIII).
–––––––––––
Medulla S. Thomae Aquinatis per omnes anni liturgici dies distributa seu meditationes ex operibus S. Thomae depromptae. Auctore P. D. Mézard, Ordinis Praedicatorum. Tomus I. Parisiis [1906], pp. 70-71.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXVI, Kraków 2016
Reditus ad indicem operis P. D. Mézard OP
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: