AUCTORE
––––––––
PRIMA PARS
––
DE TEMPORE ADVENTUS AD FESTUM SS. CORDIS JESU
–––––
26 Decembris
Natus est Christus passibilis et mortalis
Deus misit Filium suum in similitudinem carnis peccati. Rom. 8, 3.
Non oportuit Deum carnem impassibilem et immortalem suscipere, sed magis passibilem et mortalem.
1° Quia necessarium erat hominibus quod beneficium incarnationis cognoscerent, ut ex hoc ad divinum amorem inflammarentur: oportuit autem ad veritatem incarnationis manifestandam, quod carnem similem aliis hominibus sumeret, scilicet passibilem et mortalem. Si enim impassibilem et immortalem carnem suscepisset, visum fuisset hominibus qui talem carnem non noverant, quod aliquod phantasma esset et non veritas carnis.
2° Quia necessarium fuit Deum carnem assumere, ut pro peccato humani generis satisfaceret, contingit autem unum pro alio satisfacere; poena autem consequens humani generis peccatum est mors et aliae passibilitates vitae praesentis. Oportuit igitur ut carnem passibilem et mortalem Deus assumeret absque peccato, ut sic patiendo et moriendo pro nobis satisfaceret, et peccatum auferret.
3° Quia per hoc quod carnem passibilem et mortalem habuit, efficacius dedit nobis exempla virtutis, passiones carnis fortiter superando, et eis virtuose utendo.
4° Quia per hoc magis ad spem immortalitatis erigimur, quod ipse de statu carnis passibilis et mortalis mutatus est in impassibilitatem et immortalitatem carnis, quod etiam de nobis sperare possumus qui carnem gerimus passibilem et mortalem. Si vero a principio carnem impassibilem et immortalem assumpsisset, nulla daretur occasio immortalitatem sperandi his qui in seipsis mortalitatem et corruptibilitatem experiuntur.
Hoc etiam mediatoris officium requirebat, ut communem haberet nobiscum passibilem carnem et mortalem, cum Deo vero virtutem et gloriam, ut auferens a nobis quod nobiscum commune habebat, scilicet passionem et mortem, ad id nos duceret quod sibi et Deo erat commune: fuit enim mediator ad jungendum nos Deo.
(Contr. Gent., 4, 55).
–––––––––––
Medulla S. Thomae Aquinatis per omnes anni liturgici dies distributa seu meditationes ex operibus S. Thomae depromptae. Auctore P. D. Mézard, Ordinis Praedicatorum. Tomus I. Parisiis [1906], pp. 68-69.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXVI, Kraków 2016
Reditus ad indicem operis P. D. Mézard OP
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: