AUCTORE
––––––––
PRIMA PARS
––
DE TEMPORE ADVENTUS AD FESTUM SS. CORDIS JESU
–––––
29 Novembris
De necessitate Incarnationis
Ad finem aliquem dicitur aliquid esse necessarium dupliciter: Uno modo, sine quo aliquid esse non potest, sicut cibus est necessarius ad conservationem humanae vitae; alio modo, per quod melius et convenientius pervenitur ad finem, sicut equus necessarius est ad iter. Primo modo, Deum incarnari non fuit necessarium ad reparationem humanae naturae. Deus enim per suam omnipotentem virtutem poterat humanam naturam multis aliis modis reparare. Secundo autem modo, necessarium fuit Deum incarnari. Unde Augustinus dicit: Verum ostendamus non alium modum possibilem Deo defuisse, cujus potestati omnia aequaliter subjacent; sed sanandae miseriae nostrae convenientiorem alium modum non fuisse. Et hoc quidem considerari potest, quantum ad promotionem hominis in bonum.
1° Quantum ad fidem, quae magis certificatur ex hoc quod ipsi Deo loquenti credit; unde Augustinus dicit: Ut homo fidentius ambularet ad veritatem, ipsa Veritas Dei Filius, homine assumpto, constituit atque fundavit fidem.
2° Quantum ad spem, quae per hoc maxime erigitur. Unde Augustinus dicit: Nihil tam necessarium fuit ad erigendam spem nostram, quam ut demonstraretur nobis quantum diligeret nos Deus. Quid vero hujus rei isto indicio manifestius quam quod Dei Filius naturae nostrae dignatus est inire consortium?
3° Quantum ad charitatem, quae maxime per hoc excitatur: unde Augustinus dicit: Quae major est causa adventus Domini, nisi ut ostenderet Deus dilectionem suam in nobis? Et postea subdit: Si amare pigebat, saltem redamare non pigeat.
4° Quantum ad rectam operationem, in qua nobis exemplum se praebuit. Unde Augustinus dicit: Homo sequendus non erat, qui videri poterat; Deus sequendus erat, qui videri non poterat. Ut ergo exhiberetur homini et qui videretur ab homine et quem homo sequeretur, Deus factus est homo.
5° Quantum ad plenam participationem divinitatis quae vera est hominis beatitudo, et finis humanae vitae, et hoc collatum est nobis per Christi humanitatem. Dicit enim Augustinus: Factus est Deus homo, ut homo fieret Deus.
(3a, q. I, a. 2).
–––––––––––
Medulla S. Thomae Aquinatis per omnes anni liturgici dies distributa seu meditationes ex operibus S. Thomae depromptae. Auctore P. D. Mézard, Ordinis Praedicatorum. Tomus I. Parisiis [1906], pp. 7-9.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXV, Kraków 2015
Reditus ad indicem operis P. D. Mézard OP
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: