AUCTORE
––––––––
PRIMA PARS
––
DE TEMPORE ADVENTUS AD FESTUM SS. CORDIS JESU
–––––
25 Decembris
De Christi nascentis benignitate et utilitate
I. – Apparuit benignitas et humanitas Dei Salvatoris nostri. Tit. 3, 4.
Notandum quod Christus exhibuit nobis benignitatem in divinitatis suae communicatione, sed misericordiam in humanitatis nostrae susceptione.
Primum ibi: Apparuit benignitas. Ubi dicit Bernardus: «Apparuit Dei potentia in rerum creatione, sapientia in eorum gubernatione, sed benignitas maxime apparuit in humanitate. Magnum enim indicium benignitatis declaravit, qui humanitati Dei nomen addere curavit». Secundum tangitur in his verbis: Non ex operibus justitiae quae fecimus nos, sed secundum suam misericordiam. Unde Bernardus: «Quid tantopere declaravit ejus misericordiam, quam quod ipsam suscepit miseriam? Quid tam pietate plenum, quam quod Dei Verbum propter nos factum est foenum? Unde cantat Ecclesia: Christe Redemptor omnium, ex Patre patris unice».
II. – De utilitate autem Christi dicitur, Isa. 9, 6: Parvulus natus est nobis, id est ad utilitatem nostram. Sunt vero quatuor utilitates nativitatis Christi, quas possumus considerare ex quatuor conditionibus parvulorum, quae sunt puritas, humilitas, amabilitas et placabilitas, quae in hoc parvulo excellentissime inveniuntur.
1° Invenimus in eo summam puritatem, quia est candor lucis aeternae et speculum sine macula. Hanc autem puritatem demonstrat conceptus et partus virgineus. Non enim corruptionem parere potuit incorruptio. Unde dicit Alcuin: «Factor hominum ut homo fieret, nasciturus de homine, talem debuit sibi matrem eligere qualem et decere sciebat et sibi placituram noverat. Voluit ergo esse virginem, de qua immaculata immaculatus procederet, omnium maculam purgaturus».
2° In hoc parvulo invenimus summam humilitatem. Phil. 2, 7: Exinanivit semetipsum. Hanc humilitatem ostendit, ut dicit Bernardus, locus diversorii, pannorum involutio et in praesepe reclinatio.
3° Invenimus in hoc parvulo summam amabilitatem, quia speciosus forma prae filiis hominum, imo prae millibus Angelorum. Hanc amabilitatem facit unio divinitatis cum humanitate. Unde Bernardus: Plenum prorsus omni suavitatis dulcedine, videre hominem hominis conditorem.
4° Invenimus in hoc parvulo summam placabilitatem, quia benignus est et patiens et multum misericors et praestabilis super malitia, Joel. 2, 13. Unde Bernardus: «Christus parvulus est, et leniter placari potest. Quis enim nesciat quia puer facile donat? Ecce, si non fuerit nobis magnum, pro minimo possumus reconciliari. Pro minimo, inquam, non sine poenitentia». Et sicut benignitas apparuit super omnem spem, ultra omnem aestimationem, similem expectare possumus judicii districtionem.
(De humanitate Christi).
–––––––––––
Medulla S. Thomae Aquinatis per omnes anni liturgici dies distributa seu meditationes ex operibus S. Thomae depromptae. Auctore P. D. Mézard, Ordinis Praedicatorum. Tomus I. Parisiis [1906], pp. 65-68.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXVI, Kraków 2016
Reditus ad indicem operis P. D. Mézard OP
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: