MEDULLA S. THOMAE AQUINATIS

 

PER OMNES ANNI LITURGICI DIES DISTRIBUTA

 

SEU

 

MEDITATIONES

 

EX

 

OPERIBUS S. THOMAE

 

DEPROMPTAE

 

AUCTORE

 

P. D. MÉZARD
 
ORDINIS PRAEDICATORUM

 

––––––––

 

PRIMA PARS

 

––

 

DE TEMPORE ADVENTUS AD FESTUM SS. CORDIS JESU

 

–––––

 

24 Decembris

 

Quod Incarnatio est auxilium homini ad beatitudinem tendenti

 

Si quis diligenter et pie incarnationis mysteria consideret, inveniet tantam sapientiae profunditatem, quod omnem humanam cognitionem excedat. Unde fit ut pie consideranti semper magis ac magis admirabiles rationes hujusmodi mysterii manifestentur. Considerandum est igitur quod Incarnatio Dei efficacissimum fuit auxilium homini ad beatitudinem tendenti.

 

1° Perfecta beatitudo hominis in immediata Dei visione consistit. Sed haec visio poterat videri impossibilis propter immensam distantiam naturarum. Per hoc autem quod Deus humanam naturam sibi unire voluit in persona, evidentissime hominibus demonstratur quod homo per intellectum Deo potest uniri ipsum immediate videndo. Fuit igitur convenientissimum quod Deus humanam naturam assumeret ad spem hominis in beatitudinem sublevandam. Unde, post Incarnationem, homines coeperunt magis ad coelestem beatitudinem aspirare. Joan. 10, 10: Ego veni ut vitam habeant, et abundantius habeant.

 

2° Quia beatitudo perfecta in tali cognitione Dei consistit quae facultatem omnis intellectus creati excedit, necessarium fuit quamdam hujusmodi cognitionis praelibationem esse in homine quae dirigeretur in illam plenitudinem cognitionis beatae, quod quidem fit per fidem; cognitionem autem qua homo in ultimum finem dirigitur oportet esse certissimam, eo quod est principium omnium quae ordinantur in ultimum finem.

 

Oportuit igitur hominem ad perfectam certitudinem consequendam de fidei veritate, ab ipso Deo instrui homine facto, ut homo secundum modum humanum divinam instructionem perciperet. Et ita videmus post Christi incarnationem evidentius et certius homines in divina cognitione esse instructos, secundum illud Isa. 11, 9: Repleta est terra scientia Domini.

 

3° Quum beatitudo perfecta in divina fruitione consistat, oportuit affectum hominis ad desiderium divinae fruitionis disponi; sicut videmus homini beatitudinis desiderium naturaliter inesse, desiderium autem fruitionis alicujus rei ex amore illius rei causatur, necessarium igitur fuit hominem ad perfectam beatitudinem tendentem ad amorem divinum induci. Nihil autem sic ad amorem alicujus nos inducit, sicut experimentum amoris illius ad nos. Amor vero Dei ad homines nullo modo efficacius homini potuit demonstrari, quam per hoc quod homini uniri voluit in persona. Est enim proprium amoris unire amantem cum amato, in quantum possibile est. Necessarium igitur fuit homini ad beatitudinem perfectam tendenti quod Deus fieret homo.

 

Amplius, cum amicitia in quadam aequalitate consistat, ea quae multum inaequalia sunt, in amicitia copulari non posse videntur. Ad hoc igitur quod familiarior amicitia esset inter hominem et Deum, expediens fuit quod Deus fieret homo, quia etiam naturaliter homo homini amicus est, ut sic dum visibiliter Deum cognoscimus, in invisibilium amorem rapiamur.

 

4° Manifestum est quod beatitudo est virtutis praemium, oportet igitur ad beatitudinem tendentes secundum virtutem disponi. Ad virtutem autem et verbis et exemplis provocamur; exempla autem alicujus et verba tanto efficacius ad virtutem inducunt, quantum de eo firmior bonitatis habetur opinio, de nullo autem homine puro infallibilis opinio bonitatis haberi poterat, quia etiam sanctissimi viri in aliquibus inveniuntur defecisse.

 

Unde necessarium fuit homini ad hoc quod in virtute firmaretur, quod a Deo humanato doctrinam et exempla virtutis acciperet.

 

(Contr. Gent., 4, 54).

 

–––––––––––

 

 

Medulla S. Thomae Aquinatis per omnes anni liturgici dies distributa seu meditationes ex operibus S. Thomae depromptae. Auctore P. D. Mézard, Ordinis Praedicatorum. Tomus I. Parisiis [1906], pp. 62-65.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMXVI, Kraków 2016

Reditus ad indicem operis P. D. Mézard OP

MEDULLA S. THOMAE AQUINATIS

 

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: