MEDULLA S. THOMAE AQUINATIS

 

PER OMNES ANNI LITURGICI DIES DISTRIBUTA

 

SEU

 

MEDITATIONES

 

EX

 

OPERIBUS S. THOMAE

 

DEPROMPTAE

 

AUCTORE

 

P. D. MÉZARD
 
ORDINIS PRAEDICATORUM

 

––––––––

 

PRIMA PARS

 

––

 

DE TEMPORE ADVENTUS AD FESTUM SS. CORDIS JESU

 

–––––

 

21 Decembris

 

De voce clamante in deserto

 

Ego vox clamantis in deserto: Dirigite viam Domini. Joan. 1, 23.

 

Joannes dicit se vocem esse, quia vox origine posterior est verbo, sed notitia prior. Nam verbum, in corde conceptum per vocem prolatam cognoscimus cum sit signum ejus. Deus autem praecursorem misit Joannem, ut Verbum suum ab aeterno conceptum annuntiaretur, et ideo congrue dicit: Ego vox.

 

Clamantis, id est Joannis in deserto clamantis et praedicantis vel Christi clamantis in ipso.

 

Clamat autem propter quatuor:

 

1° Clamor manifestationem importat; et ideo ut ostendat quod Christus in Joanne et in se manifeste loquebatur, clamat. Joan. 7, 37. In novissimo die magno festivitatis stabat Jesus et clamabat dicens: Si quis sitit, veniat ad me et bibat. In Prophetis non clamavit, quia prophetiae in aenigmate et figuris datae sunt.

 

2° Clamor fit ad distantes. Judaei autem elongati erant a Deo; ideo necesse erat quod clamaret. Ps. 87, 19: Elongasti a me amicum et proximum.

 

3° Clamat, quia surdi erant. Isa. 42, 19: Quis surdus nisi servus meus?

 

4° Clamat, quia cum indignatione loquitur, quia ipsi iram Dei meruerunt. Ps. 2, 5: Loquetur ad eos in ira sua.

 

Clamantis in deserto, ut in deserto manens, immunis esset ab omni peccato, ut sic dignior esset Christo testimonium ferre, et ex vita sua testimonium suum credibilius esset hominibus.

 

Sed quid clamat? Dirigite viam Domini. Via autem ad recipiendum Deum parata et recta est via justitiae, sec. illud Isai. 26, 7: Semita justi recta est.

 

Tunc enim semita justi est recta, quando homo totus subjicitur Deo, ut scilicet intellectus per fidem, voluntas per amorem, operatio per obedientiam Deo subdantur.

 

(In Joan. 1).

 

–––––––––––

 

 

Medulla S. Thomae Aquinatis per omnes anni liturgici dies distributa seu meditationes ex operibus S. Thomae depromptae. Auctore P. D. Mézard, Ordinis Praedicatorum. Tomus I. Parisiis [1906], pp. 56-58.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMXVI, Kraków 2016

Reditus ad indicem operis P. D. Mézard OP

MEDULLA S. THOMAE AQUINATIS

 

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: