MEDULLA S. THOMAE AQUINATIS

 

PER OMNES ANNI LITURGICI DIES DISTRIBUTA

 

SEU

 

MEDITATIONES

 

EX

 

OPERIBUS S. THOMAE

 

DEPROMPTAE

 

AUCTORE

 

P. D. MÉZARD
 
ORDINIS PRAEDICATORUM

 

––––––––

 

PRIMA PARS

 

––

 

DE TEMPORE ADVENTUS AD FESTUM SS. CORDIS JESU

 

–––––

 

19 Decembris

 

De poenitentia

 

Poenitentiam agite, appropinquabit enim regnum coelorum. Matth. 3, 2.

 

1. – Poenitentiam agite. Joannes Baptista annuntiat quamdam novam vitam, sicut dicit Augustinus: «Nullus qui suae voluntatis arbiter constituitur, potest novam vitam inchoare, nisi poeniteat veteris vitae». Et ideo primo monet ad poenitentiam, secundo annuntiat salutem: appropinquabit regnum coelorum. Item poenitentiam agite, per quam est remissio peccatorum. Chrysostomus: Nato filio Dei, Deus misit praeconem in mundum.

 

Et notandum quod aliud est poenitentiam agere, et poenitere. Ille poenitet qui peccata deflet, et flenda non committit. Et sciendum quod totum refertur ad propositum mentis, ut scilicet dicatur: et flenda non committit, id est proponit non committere, hoc enim requirit poenitentia. Poenitentiam autem agere est satisfacere pro peccatis. Luc. 3, 8: Facite fructus dignos poenitentiae. Hic agitur de poenitentia quae est post baptismum. Unde Petrus dixit: Act. 2, 38: Poenitentiam agite, scilicet, ut sitis parati ad salutem consequendam.

 

II. – Appropinquabit. Nunquam in scriptura veteris Testamenti invenitur promissum regnum coelorum. Sed primo Joannes nuntiat, quod pertinet ad dignitatem ejus. Regnum autem coelorum quatuor modis accipitur.

 

1° Quandoque enim dicitur ipse Christus habitans in nobis per gratiam. Luc. 17, 21: Regnum Dei intra vos est. Et dicitur regnum coelorum, quia per inhabitantem gratiam inchoatur nobis via coelestis regni.

 

2° Sacra Scriptura. Matth. 21, 43: Auferetur a vobis regnum Dei, id est sacra scriptura. Et dicitur regnum, quia lex ejus ducit ad regnum.

 

3° Dicitur praesens Ecclesia militans. Matth. 13, 47: Simile est regnum coelorum sagenae misssae in mare, et ex omni genere piscium congreganti. Et dicitur regnum coelorum, quia ad modum coelestis Ecclesiae est institutum.

 

4° Dicitur regnum coelorum coelestis curia. Venient ab oriente et occidente, et recumbent cum Abraham et Isaac et Jacob in regno coelorum. Ante tempus autem Joannis non fiebat mentio nisi de regno Jebusaeorum, Ex. 3, sed modo promittitur regnum coelorum suae Ecclesiae.

 

(In Matth. 3).

 

–––––––––––

 

 

Medulla S. Thomae Aquinatis per omnes anni liturgici dies distributa seu meditationes ex operibus S. Thomae depromptae. Auctore P. D. Mézard, Ordinis Praedicatorum. Tomus I. Parisiis [1906], pp. 52-54.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMXVI, Kraków 2016

Reditus ad indicem operis P. D. Mézard OP

MEDULLA S. THOMAE AQUINATIS

 

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: