MEDULLA S. THOMAE AQUINATIS

 

PER OMNES ANNI LITURGICI DIES DISTRIBUTA

 

SEU

 

MEDITATIONES

 

EX

 

OPERIBUS S. THOMAE

 

DEPROMPTAE

 

AUCTORE

 

P. D. MÉZARD
 
ORDINIS PRAEDICATORUM

 

––––––––

 

PRIMA PARS

 

––

 

DE TEMPORE ADVENTUS AD FESTUM SS. CORDIS JESU

 

–––––

 

18 Decembris

 

In festo Expectationis Partus B. V. M.

 

Beatus venter qui te portavit. Luc. 11, 27.

 

Venter Beatae Virginis dicitur beatus propter multa.

 

Quia portavit eum qui in seipso summe beatus est. I Tim. 6, 15. Beatus et solus potens, rex regum.

 

Propter summam beatitudinem et Trinitatem quam habuit: fuit enim sponsa Patris, et mater Filii, et habitaculum Spiritus Sancti, juxta illud: Salve mater pietatis et totius Trinitatis nobile triclinium.

 

Quia concepit sine corruptione.

 

Quia portavit eum sine labore.

 

Quia peperit eum sine dolore.

 

De his, Luc. 1, 35. Spiritus Sanctus superveniet in te; et ideo concipies sine dolore et corruptione; Et virtus Altissimi obumbrabit tibi, et ideo portabis sine labore; Ideoque et quod nascetur ex te sanctum vocabitur Filius Dei; et ideo paries sine dolore.

 

Quia portavit pretium redemptionis. Num. 20, 6. Domine, aperi eis thesaurum tuum, fontem aquae vivae, ut satiatis cesset murmuratio eorum. Et apparuit gloria Domini super eos.

 

Quia habuit de omni statu: de statu virginum integritatem, de statu conjugatorum faecunditatem, de statu continentium castitatem.

 

Quia debet frequenter ab omnibus benedici, id est beata praedicari. Luc. 1, 48. Beatam me dicent omnes generationes.

 

(Serm. XLVI).

 

–––––––––––

 

 

Medulla S. Thomae Aquinatis per omnes anni liturgici dies distributa seu meditationes ex operibus S. Thomae depromptae. Auctore P. D. Mézard, Ordinis Praedicatorum. Tomus I. Parisiis [1906], pp. 50-51.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMXVI, Kraków 2016

Reditus ad indicem operis P. D. Mézard OP

MEDULLA S. THOMAE AQUINATIS

 

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: