MEDULLA S. THOMAE AQUINATIS

 

PER OMNES ANNI LITURGICI DIES DISTRIBUTA

 

SEU

 

MEDITATIONES

 

EX

 

OPERIBUS S. THOMAE

 

DEPROMPTAE

 

AUCTORE

 

P. D. MÉZARD
 
ORDINIS PRAEDICATORUM

 

––––––––

 

PRIMA PARS

 

––

 

DE TEMPORE ADVENTUS AD FESTUM SS. CORDIS JESU

 

–––––

 

17 Decembris

 

De appropriatione Incarnationis Spiritui Sancto

 

Spiritus Sanctus superveniet in te. Luc. 1, 35.

 

I. – Formatio corporis Christi quae divina virtute perfecta est convenienter Spiritui Sancto attribuitur, licet sit toti Trinitati communis.

 

Hoc enim congruere videtur incarnationi Verbi. Nam sicut verbum nostrum in mente conceptum invisibile est, exterius autem voce prolatum sensibile sit, ita Verbum Dei secundum generationem aeternam in corde Patris invisibiliter existit, per incarnationem autem nobis sensibile factum est. Unde Verbi Dei incarnatio est sicut vocalis verbi nostri expressio. Expressio autem vocalis verbi nostri fit per spiritum nostrum, per quem vox verbi nostri formatur. Convenienter igitur et per Spiritum Filii Dei ejus carnis formatio dicitur facta.

 

Convenit etiam hoc ad insinuandam causam ad incarnationem Verbi moventem. Quae quidem nulla alia esse potuit nisi amor Dei ad hominem, cujus naturam sibi voluit in unitate personae copulare. In divinis autem, Spiritus Sanctus est qui procedit ut amor. Conveniens igitur fuit ut incarnationis opus Spiritui Sancto attribuatur.

 

Solet etiam in Sacra Scriptura omnis gratia Spiritui Sancto attribui, quia quod gratis datur ex amore donantis videtur esse collatum. Nulla autem major est gratia homini collata, quam quod Deo in persona uniretur. Convenienter igitur hoc opus Spiritui Sancto appropriatur.

 

(Contra Gent., l. IV, c. 46).

 

II. – In omni quidem operatione connotante effectum in creatura relucent appropriata divinarum personarum, sicut in Incarnatione relucet, secundum Damascenum, bonitas, sapientia et potentia Dei: bonitas, in quantum proprii plasmatis non despexit infirmitatem; potentia, in quantum maxime distantia conjunxit; sapientia, in quantum convenientem modum ejus invenit, quod impossibile videbatur. Tamen unaquaeque operatio alicui Personae magis dicitur appropriabilis, secundum quod in ea appropriatum illius Personae magis manifestatur.

 

Quanto vero opus aliquod est magis indebitum et excedens meritum creaturae, tanto magis Dei gratia et bonitas in eo manifestatur. Et quia opus Incarnationis est tale, ideo appropriatur principio gratiae, scilicet Spiritui Sancto.

 

Potentia quidem Patri attribuitur, sed dicendum quod quamvis potentia reluceat in Incarnatione, tamen magis ibi apparet ratio bonitatis; quia potentia in opere, sed bonitas in fine operis, finis vero est causa causarum. Unde ab illo debet potius fieri denominatio.

 

(3 Dist., 4, q. unica, a. 1).

 

–––––––––––

 

 

Medulla S. Thomae Aquinatis per omnes anni liturgici dies distributa seu meditationes ex operibus S. Thomae depromptae. Auctore P. D. Mézard, Ordinis Praedicatorum. Tomus I. Parisiis [1906], pp. 48-50.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMXVI, Kraków 2016

Reditus ad indicem operis P. D. Mézard OP

MEDULLA S. THOMAE AQUINATIS

 

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: