AUCTORE
––––––––
PRIMA PARS
––
DE TEMPORE ADVENTUS AD FESTUM SS. CORDIS JESU
–––––
28 Novembris
De convenientia Incarnationis
I. – Illud videtur esse convenientissimum ut per visibilia monstrentur invisibilia Dei; ad hoc enim totus mundus est factus, ut patet per illud Apostoli: Invisibilia Dei per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur. Rom. 1, 20. Sed sicut Damascenus dicit, per Incarnationis mysterium monstratur simul bonitas, et sapientia, et justitia, et potentia Dei vel virtus: Bonitas quidem, quoniam non despexit proprii plasmatis infirmitatem; justitia vero, quoniam homine victo, non ab alio quam homine fecit vinci tyrannum, neque vi eripuit ex morte hominem; sapientia vero, quoniam invenit difficillimi pretii decentissimam solutionem; potentia vero sive virtus infinita, quia nihil est majus quam Deum fieri hominem. Ergo conveniens fuit Deum incarnari.
II. – Unicuique rei conveniens est illud quod competit et secundum rationem propriae naturae, sicut homini conveniens est ratiocinari, quia hoc ei convenit inquantum est rationalis secundum naturam suam. Ipsa autem natura Dei est essentia bonitatis. Unde quidquid pertinet ad rationem boni, conveniens est Deo. Pertinet autem ad rationem boni ut se aliis communicet. Unde ad rationem summi boni pertinet quod summo modo se creaturae communicet. Quod quidem maxime fit per hoc quod naturam creatam sic sibi conjungit, ut una persona fiat ex tribus, Verbo, anima et carne. Unde manifestum est quod conveniens fuit Deum incarnari.
Uniri Deo in unitate personae non fuit conveniens carni humanae secundum conditionem suae naturae, quia hoc erat supra dignitatem ejus. Conveniens tamen fuit Deo secundum infinitam excellentiam bonitatis ejus, ut sibi eam uniret pro salute humana.
Deus non mole, sed virtute magnus est. Unde magnitudo virtutis ejus nullas in angusto sentit angustias. Nec est incredibile, si verbum hominis transiens, simul auditur a multis et a singulis totum, quod Verbum Dei permanens, simul ubique sit totum.
(3a, q. I, a. 1).
–––––––––––
Medulla S. Thomae Aquinatis per omnes anni liturgici dies distributa seu meditationes ex operibus S. Thomae depromptae. Auctore P. D. Mézard, Ordinis Praedicatorum. Tomus I. Parisiis [1906], pp. 5-6.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXV, Kraków 2015
Reditus ad indicem operis P. D. Mézard OP
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: