MEDULLA S. THOMAE AQUINATIS

 

PER OMNES ANNI LITURGICI DIES DISTRIBUTA

 

SEU

 

MEDITATIONES

 

EX

 

OPERIBUS S. THOMAE

 

DEPROMPTAE

 

AUCTORE

 

P. D. MÉZARD
 
ORDINIS PRAEDICATORUM

 

––––––––

 

PRIMA PARS

 

––

 

DE TEMPORE ADVENTUS AD FESTUM SS. CORDIS JESU

 

–––––

 

15 Decembris

 

Nulla merita divinam Verbi unionem praecesserunt

 

I. – Quantum ad ipsum Christum, manifestum est quod nulla ejus merita potuerunt praecedere unionem. Non enim ponimus quod ante fuerit purus homo, et postea per meritum bonae vitae obtinuerit esse Filius Dei, sicut posuit Photinus. Sed ponimus quod a principio suae conceptionis ille homo vere fuerit Filius Dei, utpote non habens aliam hypostasim quam Filii Dei, secundum illud Luc. 1, 35: Quod ex te nascetur sanctum vocabitur Filius Dei. Et ideo omnis operatio illius hominis subsecuta est unionem. Ergo nulla ejus operatio potuit esse meritoria unionis.

 

II. – Sed neque etiam opera alterius cujuscumque hominis potuerunt esse meritoria hujus unionis ex condigno.

 

1° Quia opera meritoria hominis proprie ordinantur ad beatitudinem quae est virtutis praemium et consistit in plena Dei fruitione. Unio autem incarnationis, cum sit in esse personali, transcendit unionem beatae mentis ad Deum, quae est per actum fruentis. Et ideo non potest cadere sub merito.

 

2° Quia gratia non potest cadere sub merito; principium enim meriti non cadit sub merito, et ideo nec ipsa gratia, quia est merendi principium. Unde multo minus incarnatio cadit sub merito, quae est principium gratiae, secundum illud Joan. 1, 17: Gratia et veritas per Jesum Christum facta est.

 

3° Quia incarnatio Christi est reformativa totius humanae naturae, et ideo non cadit sub merito alicujus hominis singularis, quia bonum alicujus puri hominis non potest esse causa boni totius naturae.

 

Ex congruo tamen meruerunt sancti Patres incarnationem desiderando et petendo. Congruum enim erat ut Deus exaudiret eos qui ei obediebant.

 

Beata autem Virgo dicitur meruisse portare Dominum omnium, non quia meruit ipsum incarnari, sed quia meruit ex gratia sibi data illum puritatis et sanctitatis gradum, ut congrue posset esse mater Dei.

 

(3a, q. II, a. 11).

 

–––––––––––

 

 

Medulla S. Thomae Aquinatis per omnes anni liturgici dies distributa seu meditationes ex operibus S. Thomae depromptae. Auctore P. D. Mézard, Ordinis Praedicatorum. Tomus I. Parisiis [1906], pp. 44-46.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMXVI, Kraków 2016

Reditus ad indicem operis P. D. Mézard OP

MEDULLA S. THOMAE AQUINATIS

 

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: