MEDULLA S. THOMAE AQUINATIS

 

PER OMNES ANNI LITURGICI DIES DISTRIBUTA

 

SEU

 

MEDITATIONES

 

EX

 

OPERIBUS S. THOMAE

 

DEPROMPTAE

 

AUCTORE

 

P. D. MÉZARD
 
ORDINIS PRAEDICATORUM

 

––––––––

 

PRIMA PARS

 

––

 

DE TEMPORE ADVENTUS AD FESTUM SS. CORDIS JESU

 

–––––

 

14 Decembris

 

Magis fuit conveniens quod persona Filii assumeret humanam naturam quam alia persona divina

 

Damascenus dicit: In mysterio Incarnationis manifestata est sapientia et virtus Dei; sapientia, quia invenit difficillimi solutionem pretii quam decentissimam; virtus autem, quia victum fecit rursus victorem. Sed virtus et sapientia appropriantur Filio, secundum illud I Cor. 1, 24: Christum Dei virtutem et Dei sapientiam: Ergo conveniens fuit personam Filii incarnari.

 

Hoc convenientissimum fuisse apparet:

 

1° Ex parte unionis. Convenienter enim ea quae sunt similia uniuntur. Ipsius autem personae Filii qui est Verbum Dei, attenditur uno modo communis convenientia ad totam creaturam, quia Verbum artificis, id est conceptus ejus, est similitudo exemplaris eorum quae ab artifice fiunt. Unde Verbum Dei, quod est aeternus conceptus ejus, est similitudo exemplaris totius creaturae. Et ideo sicut per participationem hujus similitudinis creaturae sunt in propriis speciebus institutae, sed mobiliter; ita per unionem Verbi ad creaturam, non participatam, sed personalem, conveniens fuit reparari creaturam in ordine ad aeternam et immobilem perfectionem; nam et artifex per formam artis conceptam qua artificiatum condidit, ipsum, si collapsum fuerit, restaurat.

 

Alio modo habet convenientiam specialiter cum humana natura ex eo quod Verbum est conceptus aeternae Sapientiae, qua omnis sapientia hominum derivatur. Et ideo per hoc homo in sapientia perficitur, quae est propria ejus perfectio, prout est rationalis, quod participat Verbum Dei, sicut discipulus instruitur per hoc quod recipit verbum magistri. Unde dicitur Eccli. 1, 5: Fons sapientiae Verbum Dei in excelsis. Et ideo ad consummatam hominis perfectionem conveniens fuit, ut ipsum Verbum Dei humanae naturae personaliter uniretur.

 

2° Potest accipi ratio hujus congruentiae ex fine unionis, qui est impletio praedestinationis; eorum scilicet qui praeordinati sunt ad haereditatem coelestem, quae non debetur nisi filiis secundum illud Rom. 8, 17. Si filii et haeredes. Et ideo congruum fuit ut per eum qui est filius naturalis, homines participarent similitudinem hujus filiationis secundum adoptionem; sicut apostolus dicit: Quos praescivit et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii sui.

 

3° Potest accipi ratio hujus congruentiae ex peccato primi parentis, cui per incarnationem remedium adhibetur. Peccaverat enim primus homo appetendo scientiam, ut patet ex verbis serpentis promittentis homini scientiam boni et mali. Unde conveniens fuit ut per Verbum verae sapientiae homo reduceretur in Deum, qui per inordinatum appetitum scientiae recesserat a Deo.

 

(3a, q. III, a. 8).

 

–––––––––––

 

 

Medulla S. Thomae Aquinatis per omnes anni liturgici dies distributa seu meditationes ex operibus S. Thomae depromptae. Auctore P. D. Mézard, Ordinis Praedicatorum. Tomus I. Parisiis [1906], pp. 42-44.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMXVI, Kraków 2016

Reditus ad indicem operis P. D. Mézard OP

MEDULLA S. THOMAE AQUINATIS

 

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: