MEDULLA S. THOMAE AQUINATIS

 

PER OMNES ANNI LITURGICI DIES DISTRIBUTA

 

SEU

 

MEDITATIONES

 

EX

 

OPERIBUS S. THOMAE

 

DEPROMPTAE

 

AUCTORE

 

P. D. MÉZARD
 
ORDINIS PRAEDICATORUM

 

––––––––

 

PRIMA PARS

 

––

 

DE TEMPORE ADVENTUS AD FESTUM SS. CORDIS JESU

 

–––––

 

13 Decembris

 

Conveniens fuit quod Filius Dei humanam naturam assumeret ex stirpe Adae

 

I. – Sicut Augustinus dicit: poterat Deus hominem aliunde suscipere, non de genere istius Adae, qui suo peccato obligavit genus humanum; sed melius judicavit ut de ipso quod victum fuerat genere assumeret hominem Deus, per quem generis humani vinceret inimicum. Et hoc propter tria.

 

1° Quia hoc videtur ad justitiam pertinere, ut ille satisfaciat qui peccavit. Et ideo de natura per peccatum corrupta debuit assumi id per quod satisfactio erat implenda pro tota natura.

 

2° Quia hoc etiam pertinet ad majorem hominis dignitatem, dum ex illo genere victor diaboli nascitur, quod per diabolum fuerat victum.

 

3° Quia per hoc etiam Dei potentia magis ostenditur, dum de natura corrupta et infirma assumpsit id quod in tantam virtutem et dignitatem est promotum.

 

Christus quidem debuit esse a peccatoribus segregatus, ut dicit Apostolus, quantum ad culpam quam venerat destruere, non quantum ad naturam quam venerat salvare, secundum quam debuit per omnia fratribus assimilari, ut idem Apostolus dicit. Hebr. 2. Et in hoc etiam mirabilior est ejus innocentia, quod de massa peccato subjecta natura assumpta tantam habuit puritatem.

 

(3a, q. VI, a. 6).

 

II. – Ideo recte dicitur: In propria venit et sui eum non receperunt. Lux, quamvis praesens in mundo et evidens seu manifesta per effectum, non tamen cognoscebatur a mundo, et ideo venit in propria, ut cognosceretur. Sed ne cum dicit venit intelligeres motum localem hoc modo ut venerit quasi desinens esse ubi prius erat, et incipiens esse ubi prius non erat, dicit in propria, id est in ea quae erant sua, quae ipse fecit. Et venit ubi erat; venit per carnis assumptionem; erat invisibilis, venit ut esset visibilis. In propria, id est in Judaeam, quae quidem speciali modo sua erat, sed melius in mundum ab eo creatum.

 

Et sui eum non receperunt. Sui sunt homines, quia ab eo formati, quia ad ejus imaginem facti.

 

Sed melius dicamus sui, id est Judaei, eum non receperunt, per fidem credendo et honorando.

 

Sunt quidem Judaei sui, quia ab ipso in populum peculiarem electi. Deut. 26, 18: Elegit te Dominus in populum peculiarem.

 

Sui, secundum carnem conjuncti. Rom. 9, 3: Ex quibus Christus secundum carnem.

 

Item sui, ab eo beneficiis promoti. Isa. 1, 2: Filios enutrivi et exaltavi; ipsi autem spreverunt me.

 

(In Joan., I).

 

–––––––––––

 

 

Medulla S. Thomae Aquinatis per omnes anni liturgici dies distributa seu meditationes ex operibus S. Thomae depromptae. Auctore P. D. Mézard, Ordinis Praedicatorum. Tomus I. Parisiis [1906], pp. 39-41.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMXVI, Kraków 2016

Reditus ad indicem operis P. D. Mézard OP

MEDULLA S. THOMAE AQUINATIS

 

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: