MEDULLA S. THOMAE AQUINATIS

 

PER OMNES ANNI LITURGICI DIES DISTRIBUTA

 

SEU

 

MEDITATIONES

 

EX

 

OPERIBUS S. THOMAE

 

DEPROMPTAE

 

AUCTORE

 

P. D. MÉZARD
 
ORDINIS PRAEDICATORUM

 

––––––––

 

PRIMA PARS

 

––

 

DE TEMPORE ADVENTUS AD FESTUM SS. CORDIS JESU

 

–––––

 

11 Decembris

 

Quod Incarnatio differri non debuerit usque ad finem mundi

 

In medio annorum notum facies. Hab. III, 2.

 

Sicut non fuit conveniens Deum incarnari a principio mundi, ita non fuit conveniens quod incarnatio differretur usque in finem mundi. Quod quidem apparet:

 

1° Ex unione divinae et humanae naturae. Perfectum enim uno modo tempore praecedit imperfectum; alio modo, e converso, imperfectum tempore praecedit perfectum. In eo enim quod de imperfecto fit perfectum, imperfectum tempore praecedit perfectum; in eo vero quod est causa perfectionis efficiens, perfectum tempore praecedit imperfectum. In opere autem incarnationis, utrumque concurrit, quia natura humana in ipsa incarnatione est perducta ad summam perfectionem; et ideo non decuit quod a principio humani generis incarnatio facta fuisset. Sed ipsum Verbum incarnatum est perfectionis humanae naturae causa efficiens, secundum illud: De plenitudine ejus nos omnes accepimus, Joan. 1, 16, et ideo non debuit incarnationis opus usque in finem mundi differri. Sed perfectio gloriae, ad quam perducenda est ultimo natura humana per Verbum incarnatum, erit in fine mundi.

 

2° Ex effectu humanae salutis: ut enim dicitur: In potestate dantis est, quando vel quantum velit misereri. Venit ergo, quando et subveniri debere scivit, et gratum futurum beneficium. Cum enim languore quodam humani generis, obsolescere coepisset cognitio Dei inter homines, et mores immutarentur, eligere dignatus est Abraham, in quo forma esset renovatae notitiae Dei et morum. Et cum adhuc reverentia segnior esset, postea per Moysen legem litteris dedit. Et quia eam gentes spreverunt, non se subjicientes ei, neque hi qui acceperunt, eam servaverunt, motus misericordia, Dominus misit Filium suum, qui, data omnibus remissione peccatorum, Deo Patri illos justificatos offerret. Si autem hoc remedium differretur usque in finem mundi, totaliter Dei notitia et reverentia et morum honestas abolita fuisset in terris.

 

3° Apparet hoc fuisse conveniens ad manifestationem divinae virtutis, quae pluribus modis homines salvavit, non solum per fidem futuri, sed etiam per fidem praesentis et praeteriti.

 

(3a, q. I, a. 6).

 

–––––––––––

 

 

Medulla S. Thomae Aquinatis per omnes anni liturgici dies distributa seu meditationes ex operibus S. Thomae depromptae. Auctore P. D. Mézard, Ordinis Praedicatorum. Tomus I. Parisiis [1906], pp. 35-37.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMXVI, Kraków 2016

Reditus ad indicem operis P. D. Mézard OP

MEDULLA S. THOMAE AQUINATIS

 

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: