MEDULLA S. THOMAE AQUINATIS

 

PER OMNES ANNI LITURGICI DIES DISTRIBUTA

 

SEU

 

MEDITATIONES

 

EX

 

OPERIBUS S. THOMAE

 

DEPROMPTAE

 

AUCTORE

 

P. D. MÉZARD
 
ORDINIS PRAEDICATORUM

 

––––––––

 

PRIMA PARS

 

––

 

DE TEMPORE ADVENTUS AD FESTUM SS. CORDIS JESU

 

–––––

 

10 Decembris

 

In translatione Almae Domus Lauretanae

 

Domum tuam decet sanctitudo, Domine. Ps. 92.

 

Beata Virgo habuit plenitudinem gratiarum.

 

I. – Fuit plena sibi. Quanto aliquid magis appropinquat principio in quolibet genere, tanto magis participat effectum illius principii. Unde Dionysius dicit quod Angeli qui sunt Deo propinquiores, magis participant de bonitatibus divinis quam homines. Christus autem est principium gratiae, secundum divinitatem quidem auctoritative, secundum humanitatem vero instrumentaliter. Unde et Joan. 1, 17, dicitur: Gratia et veritas per Jesum Christum facta est. Beata autem Virgo propinquissima Christo fuit secundum humanitatem, quia ex ea accepit humanam naturam. Et ideo prae caeteris majorem debuit a Christo gratiae plenitudinem obtinere.

 

In Beata enim Virgine fuit triplex perfectio gratiae. Prima quasi dispositiva per quam reddebatur idonea ad hoc quod esset mater Dei; secunda fuit ex praesentia Filii Dei in ejus utero incarnati; tertia autem est perfectio finis quam habet in gloria.

 

Quod autem secunda perfectio sit potior quam prima et tertia quam secunda, patet per ordinem ad bonum; nam primo, in sua sanctificatione, adepta est gratiam inclinantem eam ad bonum; in conceptione autem Filii Dei, consummata est ejus gratia confirmans eam in bono; in sui vero glorificatione, consummata est ejus gratia perficiens eam in fruitione omnis boni.

 

II. – Fuit plena aliis. Unicuique a Deo datur gratia secundum hoc ad quod eligitur. Et quia Christus, in quantum est homo, ad id fuit praedestinatus et electus, ut esset Filius Dei in virtute sanctificandi, hoc fuit ei proprium ut haberet talem plenitudinem gratiae quod redundaret in omnes secundum quod dicitur, Joan. 1, 16: De plenitudine ejus nos omnes accepimus. Sed Beata Virgo Maria tantam gratiae obtinuit plenitudinem ut esset propinquissima auctori gratiae, ita quod eum qui est plenus omni gratia in se reciperet, et eum pariendo, quodammodo gratiam ad omnes derivaret.

 

Non est vero dubitandum quin B. Virgo acceperit excellenter donum sapientiae, et gratiam virtutum, et etiam gratiam prophetiae, non tamen accepit ut haberet omnes usus harum et similium gratiarum, sicut habuit Christus, sed secundum quod conveniebat conditioni ipsius.

 

Sapientiae enim usum habuit in contemplando, secundum illud Luc. 2, 19: Maria autem conservabat omnia verba haec conferens in corde suo. Non autem habuit usum sapientiae quantum ad docendum, quia hoc non conveniebat sexui muliebri.

 

Miraculorum usus ei non competebat, dum viveret, quia tunc temporis confirmanda erat doctrina Christi miraculis. Et ideo soli Christo et ejus discipulis qui erant bajuli doctrinae Christi conveniebat miracula facere. Propter quod etiam de Joanne Baptista dicitur quod signum fecit nullum, ut scilicet omnes Christo intenderent.

 

Usum autem prophetiae habuit, ut patet in cantico quod fecit, Magnificat anima mea Dominum.

 

(3a, q. XXVII, a. 5).

 

–––––––––––

 

 

Medulla S. Thomae Aquinatis per omnes anni liturgici dies distributa seu meditationes ex operibus S. Thomae depromptae. Auctore P. D. Mézard, Ordinis Praedicatorum. Tomus I. Parisiis [1906], pp. 33-35.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMXVI, Kraków 2016

Reditus ad indicem operis P. D. Mézard OP

MEDULLA S. THOMAE AQUINATIS

 

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: