MEDULLA S. THOMAE AQUINATIS

 

PER OMNES ANNI LITURGICI DIES DISTRIBUTA

 

SEU

 

MEDITATIONES

 

EX

 

OPERIBUS S. THOMAE

 

DEPROMPTAE

 

AUCTORE

 

P. D. MÉZARD
 
ORDINIS PRAEDICATORUM

 

––––––––

 

PRIMA PARS

 

––

 

DE TEMPORE ADVENTUS AD FESTUM SS. CORDIS JESU

 

–––––

 

9 Decembris

 

De nocte recedente

 

Nox praecessit, dies autem appropinquavit. Abjiciamus ergo opera tenebrarum et induamur arma lucis, sicut in die honeste ambulemus. Rom. XIII, 12.

 

I. – Nox praecessit, dies autem appropinquavit. Videtur esse sic intelligendum, ut totum tempus vitae praesentis nocti comparetur propter ignorantiae tenebras quibus praesens vita gravatur. Diei autem comparatur status futurae beatitudinis propter claritatem Dei qua sancti illustrantur.

 

Alio modo potest intelligi quod status culpae nocti comparetur propter tenebras culpae, de quibus dicitur in Ps. 81: Nescierunt neque intellexerunt, in tenebris ambulant. Dies autem dicitur status gratiae, propter lumen spiritualis intelligentiae quod justi habent, sed impiis deest. Ps. 96: Lux orta est justo.

 

Tertio modo potest intelligi quod comparetur nocti tempus praecedens Christi incarnationem, quia nondum erat manifestata, sed sub quadam caligine. Tempus autem ab incarnatione Christi comparatur diei propter potentiam spiritualis solis in mundo.

 

Posset etiam intelligi tempus gratiae Christi, quod et si jam advenerit secundum temporum cursum, appropinquare tamen nobis dicitur per fidem et devotionem. Dominus prope est. Potest etiam hoc congruere his qui de peccatis poenitere incipiunt, quibus dies gratiae appropinquat.

 

II. – Honestas ergo vitae necessaria.

 

1° Quantum ad remotionem vitiorum: abjiciamus opera tenebrarum. Recedente nocte, cessare debent opera noctis. Dicuntur autem opera tenebrarum peccata, quia in seipsis privata sunt lumine rationis, quo illustrari debent humana opera: quia in tenebris aguntur, et quia per ea homo ad tenebras ducitur, secundum illud, Matth. 22: Mittite eum in tenebras exteriores.

 

2° Quantum ad assumendas virtutes. Quasi dicat: ex quo dies appropinquavit, assumentes ea quae congruunt diei, induamur arma lucis, id est virtutes quae et arma dicuntur in quantum nos muniunt, et dicuntur arma lucis, tum quia lumine rationis decorantur et perficiuntur, tum quia lucis examen requirunt, tum quia per opera virtutum alii illuminantur. Matth. 5: Sic luceat lux vestra coram hominibus.

 

3° Exhortatur ad usum virtutum et profectum, cum dicit: Sicut in die honeste ambulemus. Haec enim duo videntur diei congruere. Primo quidem honestas. Nam in die unusquisque se studet componere, ut coram aliis honestus appareat, in nocte autem non sic. Secundo, homo in die ambulat, non in nocte. Unde dicitur Joan. 11: Qui ambulat in nocte offendit. Et ideo quia dies est, oportet quod ambulemus, id est de bono in melius procedamus. Unde dicitur Joan. 12: Ambulate dum lucem habetis.

 

(In Rom., XIII).

 

–––––––––––

 

 

Medulla S. Thomae Aquinatis per omnes anni liturgici dies distributa seu meditationes ex operibus S. Thomae depromptae. Auctore P. D. Mézard, Ordinis Praedicatorum. Tomus I. Parisiis [1906], pp. 30-32.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMXVI, Kraków 2016

Reditus ad indicem operis P. D. Mézard OP

MEDULLA S. THOMAE AQUINATIS

 

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: