MEDULLA S. THOMAE AQUINATIS

 

PER OMNES ANNI LITURGICI DIES DISTRIBUTA

 

SEU

 

MEDITATIONES

 

EX

 

OPERIBUS S. THOMAE

 

DEPROMPTAE

 

AUCTORE

 

P. D. MÉZARD
 
ORDINIS PRAEDICATORUM

 

––––––––

 

PRIMA PARS

 

––

 

DE TEMPORE ADVENTUS AD FESTUM SS. CORDIS JESU

 

–––––

 

8 Decembris

 

In Festo Immaculatae Conceptionis

 

Tota pulchra es, amica mea, et macula non est in te. Cant. 4, 7.

 

Maria fuit semper immunis ab omni peccato.

 

1° In ipsa ejus conceptione. Rationabiliter enim creditur quod illa quae genuit Unigenitum a Patre, plenum gratiae et veritatis, prae omnibus aliis majora privilegia gratiae acceperit. Unde, ut legitur, Luc. 1, 28: Angelus ei dixit: Ave gratia plena. Invenimus autem quibusdam aliis hoc privilegium esse concessum, ut in utero sanctificarentur, sicut Jeremiae, cui dictum est, Jer. 1, 5: Antequam exires de vulva, sanctificavi te; et sicut Joanni Baptistae de quo dictum est, Luc. 1, 15: Spiritu Sancto replebitur adhuc ex utero matris suae. (Ergo, ut plus acciperet, Maria debuit non solum in utero sanctificari, sed etiam a culpa originali praeservari).

 

Haec autem gratiae sanctificantis infusio non fuit ante animationem, sed in primo instanti animationis. Ea enim quae fuerunt in veteri Testamento sunt figura novi, secundum illud: Omnia in figura contingebant illis. Sed per sanctificationem tabernaculi de qua dicitur in Ps. 45: Sanctificavit tabernaculum suum Altissimus videtur significari sanctificatio matris Dei quae tabernaculum Dei dicitur, secundum illud, Ps. 18: In sole posuit tabernaculum suum. De tabernaculo autem dicitur Exod. Postquam cuncta perfecta sunt, operuit nubes tabernaculum testimonii, et gloria Domini implevit illud. Ergo etiam B. Virgo non gratiam recepit, nisi postquam cuncta ejus perfecta sunt, scilicet, et corpus et anima (id est in eodem instanti).

 

2° In tota ejus vita. Illos enim quos Deus ad aliquid eligit, ita praeparat et disponit, ut ad id ad quod eliguntur inveniantur idonei, II Cor. 3, 6: Idoneos nos facit ministros novi Testamenti. B. autem Virgo fuit electa divinitus ut esset mater Dei. Et ideo non est dubitandum quin Deus per suam gratiam eam ad hoc idoneam reddidit, secundum quod Angelus ad eam dicit, Luc. 1, 30: Invenisti gratiam apud Deum, ecce concipies... Non autem fuisset idonea mater Dei, si peccasset aliquando, tum quia honor parentum redundat in prolem secundum illud, Prov. 17, 6. Gloria filiorum patres eorum; unde et per oppositum ignominia matris ad filium redundasset; tum etiam quia singularem affinitatem habuit ad Christum, qui ab ea carnem accepit. Dicitur autem II Cor. 6, 15: Quae conventio Christi ad Belial? Tum etiam quia singulari modo Dei Filius qui est Dei Sapientia, in ipsa habitavit, non solum in anima, sed in utero. Dicitur autem, Sap. 1, 4: In malevolam animam non introibit sapientia, nec habitabit in corpore subdito peccatis. Et ideo fatendum est quod B. Virgo nullum actuale peccatum commisit nec mortale nec veniale; ut sic in ea impleatur quod dicitur, Cant. 4, 7: Tota pulchra es, amica mea, et macula non est in te.

 

(3a, q. XXVII).

 

–––––––––––

 

 

Medulla S. Thomae Aquinatis per omnes anni liturgici dies distributa seu meditationes ex operibus S. Thomae depromptae. Auctore P. D. Mézard, Ordinis Praedicatorum. Tomus I. Parisiis [1906], pp. 28-30.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMXV, Kraków 2015

Reditus ad indicem operis P. D. Mézard OP

MEDULLA S. THOMAE AQUINATIS

 

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: