AUCTORE
––––––––
PRIMA PARS
––
DE TEMPORE ADVENTUS AD FESTUM SS. CORDIS JESU
–––––
7 Decembris
Quod Incarnatio non debuerit esse ab initio mundi
Dicitur Gal. 4, 4: At ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum, ubi dicit Glossa quod plenitudo temporis est quod praefinitum fuit a Deo Patre, quando mitteret Filium suum. Sed Deus sua sapientia omnia definivit. Ergo convenientissimo tempore, Deus est incarnatus, et sic conveniens non fuit quod a principio humani generis Deus incarnaretur.
Cum opus Incarnationis principaliter ordinetur ad reparationem humanae naturae per peccati abolitionem, manifestum est quod non fuit conveniens a principio humani generis ante peccatum Deum incarnatum fuisse. Non enim datur medicina nisi jam infirmis. Unde ipse Dominus: Non est opus valentibus medico, sed male habentibus; non enim veni vocare justos, sed peccatores.
Sed nec etiam statim post peccatum conveniens fuit Deum incarnari.
1° Propter conditionem humani peccati quod ex superbia provenerat; unde eo modo erat homo liberandus, ut humiliatus recognosceret se liberatore indigere. Unde dicit Glossa magno Dei consilio factum est, ut post hominis casum non illico Dei Filius mitteretur. Reliquit enim Deus prius hominem in libertate arbitrii in lege naturali, ut sic vires naturae suae cognosceret: ubi cum deficeret, legem accepit; qua data, invaluit morbus, non legis, sed naturae vitio, ut ita cognita sua infirmitate, clamaret ad medicum et gratiae quaereret auxilium.
2° Propter ordinem promotionis in bonum, secundum quem ab imperfecto ad perfectum proceditur. Unde Apostolus dicit: Non prius quod spirituale est, sed quod animale, deinde quod spirituale. Primus homo de terra terrenus, secundus homo de coelo coelestis. I Cor. 15, 46.
3° Propter dignitatem Verbi Incarnati, quia super illud, Gal. 4: At ubi venit plenitudo temporis, dicit Glossa: Quanto major judex veniebat, tanto praeconum series longior praecedere debebat.
4° Ne fervor fidei temporis prolixitate tepesceret, quia circa finem mundi refrigescet charitas multorum. Unde dicitur: Cum Filius hominis veniet, putas inveniet fidem in terra? Luc. 18, 8.
Charitas quidem non differt amico subvenire, salva tamen negotiorum opportunitate et personarum conditione. Si enim medicus statim a principio aegritudinis medicinam daret infirmo, minus proficeret, vel magis laederet quam juvaret. Et ideo etiam Dominus non statim a principio Incarnationis remedium humano generi exhibuit, ne illud contemneret ex superbia, si prius suam infirmitatem non cognosceret.
(3a, q. I, a. 5).
–––––––––––
Medulla S. Thomae Aquinatis per omnes anni liturgici dies distributa seu meditationes ex operibus S. Thomae depromptae. Auctore P. D. Mézard, Ordinis Praedicatorum. Tomus I. Parisiis [1906], pp. 25-27.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXVI, Kraków 2016
Reditus ad indicem operis P. D. Mézard OP
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: